| 
 TEMPESTAS INDONESIACAMorta Indonesiam perstringit
 
    Banten. Regiones Orientis longissimi saepe tempestates ac procellae uastare
    solitae sunt, sed in Regione Indonesiaca formidabile ac maius euenit:
    tempestas enim Oceanica omnino terram aeris et aquae turbinibus conuellit;
    maximus propterea numerus mortuum: CCXX homines perierunt atque M circiter
    uolnerati sunt, dum XXX prope hominum fortuna ignota est, numero CD domus
    corruerunt atque corripuere naues decem, quae potissime in insula Pandelang
    accidisse aestimantur. Dispersio ac ruina maxima magnitudine Regiones
    consumauerunt, at pro tempore nemo saltem Externorum  hominum interisse
    inueniuntur.
 Scripsit Andreas Nouocomensis 
     
 
 |