Annus
2 0 1 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Vir serpentem occidit; serpens eum occidere conatur

Sicut fabula in Genesis libro, quidam vir una cum uxore sua in horto serpentem inveniunt qui mortalitatem eorum suscitat et vitae perpetuo mutatae sunt.

Sed in fabula nostra, vir istum serpentem (Crotalus atrox, quattor pedum minimum) batillo decapitavit cum iste uxorem suam pavefecit. Cum vir serpentis caput colligeret, serpens dentes venenatos suos in cutim eius depressit et venenum exsolvit.

Guenivera (Jennifer) Sutcliffe, quae forte est nosocoma, marito suo (Hieronymus vel vulgo “Jeremy” nomine, vir XL annos natus) protinus ministravit. Eum in raedam levavit; ut nosocomium proximum quod antidotum haberet inveniret, “911” compellavit telephono: distabat una hora.

Post paene duo millia passuum, vir convulsiones pati incipiebat, aciem oculorum amisit et (illis nesciis) intus sanguinem effundebat. Arcera (vehiculum infirmis excipiendis) coibant deinde helicoptero quod eum ad nosocomium vexit; viscera iam exstinguebantur.

“Procul dubio caput viperae desectum potest morsum letalem dare,” inquit Henricus (“Harry”) Greene, quidam herpetologus et biologiae doctor apud Universitatem Cornellianam.

“Cum serpentem mortuum tollam ut, exempli gratia, in museo conservem, semper aliquid grave trans cervicem pono ut caput eius non possit me laedere,” inquit.

Henricus credit viperam typicam complures horas post mortem moveri posse: “Si caput serpentis mortui derelinquis, venenum degradabit. Caput putebit et venenum non iam letale erit.”

Viperae caput, secundum Henricum, simile est acui quae sub cuti (ὑποδέρμα) iniectatur: glandium quod venenum tenet simile est clusteris cuppae; dens venenatus similis est acui ipsae. Cum nervus glandium comprimat, venenum exsolvitur.

Henricus in Hieronymum copiam veneni magnam iniectam esse suspectat quia serpentes vivi plerumque cite laedunt deinde resiliunt.

Non opus est dicere ne quis viperam tollat, vivam aut mortuam!

Scripsit Stephanus Rex