Annus
2 0 1 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Flumen humanum ad fines

Multitudo desperatorum iter facit ad fines Civitatum Americae Unitarum a republica Hondurasiana profecta: de qua re ait Praeses Donaldus Trump in percontatione apud televisionem ABC habita. Necesse murum hominum exstruere qui irruptioni obstaret. Se ad finem meridionalem milites usque ad XV milia missurum esse, plura quam in Afgania adstantes.

Tamen instrumentis communicationis non credendum esse quia agmen migrantium non tam magnum exstaret ut reputarent, cum ille peritissimus esset turbae copiam aestimandi, quin etiam multitudinem post discessum in Mexicum imminutam esse. Ergo inquilinus Domus Albae nuntium ingentis magnitudinis prorsus falsum esse declaravit; alioquin magnam partem constare ex adolescentibus, feminis puerisque qui in telehorasin inclusi essent, consulto prope apparatum televisorium positi.

Quod discrepat a verbis exaratis in reti sociali (Twitter) ante unam hebdomadam, ex quibus inter multitudinem pugnantes et nefarii adessent.

Scripsit Lydia Ariminensis