Annus
2 0 1 9


COMITIA HELLENICA

De suffragio Graecorum

comitia1.jpg"

In Graecia tota comitia ad Primarium Ministrum creandum habita sunt: certatio inter priorem Ministrum Tsipras progressiuum atque nouum candidatum consulem Mitsotakis conseruatiuum. Ipse enim rector factonis "Democratiae Nouae", quae maximum exitum in tota Natione accepit: ille enim Minister nouus Primarius Graecus dimidia parte omnium factus est, qua de causa dimidiam senatus partem accepit; ille sed Tsipras prior tertiam cepit partem. Ius iurando ille Mitsotakis coram populo atque auctoritate senatus potestatem excepit consularem ac plausu multitudinis primus inter pares fit.

Scripsit Andreas Nouocomensis