Urbi Angelopoli sunt res bonae improbaeque. Pravissima quidem rerum est
    negotium catervarum sontium. Tres maxime inter iniquitates ipsas, quarum
    primus “Crips” grex, in provincia Australi urbis, Mexicanus grex ubique in
    urbe, quam scilicet Mexicani regunt, atque Mara Salvatrucha mediis in
    locis, quae Medioamericanos maxime excipit. Metus cives valde contigit
    hodie prae nuntiis de comprehensione amplius viginti perditorum nefariorum
    catervae gregis Mafiosi Marae Salvatruchae secundo impetu vigilium urbis.
    Ecquid de renuntiatione dicitur? Quomodo ista deterrima faex societatis
    cives innumeros necavit: asportationis causa ad nemores semotis, concisis
    corporibus, extorquatis cordibus, hostiis immolates, rursus sacramento
    asseclas demoniaco adigebant. Ista vice vigiles ferme possumus in deorum
    numerum reponere propter Pubilium Syrum ut aiebat: “Bonis nocet quisquis
    pepercit malis”; nam in urbe nostra, ubi ipsi vivimus, est viperarum harum
    sessorium.
 Scripsit Celedonius Jimenez Mexicanus