Annus
2 0 2 0


TEMPESTAS IAPONICA

De calamitate Orientali

Japan.jpg

Iaponica insula Kyushu hodie marinis undis submergitur: his diebus enim adeo pluit, ut domus permultae aquis proluuntur. Nam hominum milia CC ab insula cartpim effugerunt atque uigilium milia X auxilium ferendi causa ad insulam accurrerunt: quoius insulae ciues XV saltem perisse uidetur, sed maiore numero mortui esse ciues illi putantur; quorum item L interisse sapientes suspicantur. Μετεωρολόγοι Iaponici de re aduersa sententiam suam exposuerunt: "Summae euenerunt pluuiae in insulae annalibus, quae pontes et nosocomia uastauerunt. Omnium ciuium euacuatio opus fuit, quod et insulares siluae deletae sunt gasiorumque deflagrationes ubique spectantur".

Scripsit Andreas Nouocomensis