Annus
2 0 2 0

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

EXINDE OMNIA MUTABUNT

Haec pandemia menses multos in orbe terrarum permanebit, nisi ope divina antidotum inveniatur; tempora venient ubi necessarii erunt homines, mente creatrice praediti, qui possint post hanc crisim novam humanitatis constitutionem proponere; multae res ad novam oeconomiam aptandae sunt, mercandi et vitae cottidianae consuetudines cito et valde mutabunt; viro coronario tamdem delebuntur multa munia, quae iam non erunt necesaria sicut itinera marina ad oblectamendum et idcirco multi operarii locum suum amittent; praeterea matrimonia fortasse simplici caerimonia, proximis unice propinquis, celebrabuntur et maxima parcitate.

Diebus deinde feriatis ad proxima loca veniemus nec navibus nec aerinavibus ad loca longinqua uteremur; ergo pecuniam impendere ad non necesaria emenda nefas erit; domi sermocinari cum filiis filiabusque et ridere et otio frui bomun erit et munera domestica communiter agere, nec famula cottidie veniet; itaque parsimonia ubique habebitur; egemus igitur inceptores hominesque intellegentissimi, qui possint novos laborandi modos invenire pro iis quorum sedes laborandi essent deletae: quam diu societates commerciales vel industriales poterunt operariis suis mercedem solvere cum oeconomica actuositas sit paene exstinta?

Haec pandemia nobis pervenit hoc tempore cum genus humanum putaret se scientiarum et rerum technicarum iam penitus potiri, quod nunc scimus profecto fuisse falsum; humile autem virus, in longinquo vico Sinensi ortum, tribus mensibus genus humanum adduxit ut ad simplicem vitam reverteret et consideret tempus vivendi incertum, divitias esse transitorias, necnon omnia, quibus felicitatem putabamus innixam, in summo discrimine labefactantia (cfr. G. Tagle, in diario c.t. El Mercurio, Jacobopoli Chiliensi edito, 19/3/2020 [Hisp.]).

Scripsit Paulus Kangiser