| 
 “MELIUS SE RES NOSTRAE HABEBUNT”Pactum Daytonense de pace Dalmatica
 
 
    Hoc mense –Novembri quidem– quinque et viginti abhinc annos pactum
    Daytonense a Bosniae et Herzegovinae, Croatiae Serbiaeque coryphaeis factum
    est conciliantibus moderatoribus civitatum quae ad pacem inter has terras
    adipiscendam operam dederant; libelli pactionis mense insequenti Lutetiae
    Parisiorum sunt sollemniter subsignati. Dayton est oppidum in Ohio situm,
    una ex Civitatibus Americae Foederatis, apud quod tres per septimanas
    colloquia de pace sunt habita quae atroci bello Bosniensi, quod anno
    millesimo nongentesimo nonagesimo altero initium ceperat, finem
    imposuerunt. Nonnulli ex magnis viris qui pactionis subsignationi Lutetiae
    interfuerunt erant scelesti, ut videtur, qui quasi columbae pinnis se ea
    occasione induerant, quod multi iam suspicabantur. Milošević saltem, qui
    Serbiae praeses erat atque Lutetiae inter subsignatores sane inveniebatur,
    non liber –quod eius nomen (Slobodan) significat–, sed in carcere Hagae, in
    urbe Batavica, iudicium tribunalis internationalis exspectans supremum diem
    obiit. Bene adhuc memini iuvenes amicos meos Seraienses Romae, ubi ego
    theologiae apud athenaeum quoddam operam dabam illique ex urbe sua obsessa
    erant profugi, intentos mense Novembri anni MCMXCV nuntia televisifica de
    pace facta audire imaginesque patriae exoptatae spectare. Aliquid novi
    fieri mihi statim visum est. Ex eorum tranquillitate, qualis saltem foris
    apparebat (de interioribus tumultibus nihil dicere valeo), tenue spei lumen
    conspici videbatur. Mox de consiliis ad reditum suum attinentibus loqui
    coeperunt; in Bosniam medio sequenti anno tandem regressi sunt.
 
    Debilitas primum, dein collapsio Unionis Sovieticae effecerat ut multae
    terrae, et Europenses et Asiaticae, civitates sui iuris saeculo proxime
    praeterito ad finem vergente fierent. Quamquam socialismus Iugoslavicus
    paucos post annos ab ortu suo ex Unione Sovietica iam non pendebat, “res
    publicae” Iugoslavicae substitutionis variorum nationalismorum –ut nostra
    aetate loquuntur homines– in locum communismi circa annum MCMXC factae vim
    sunt passae, sed absentia potissimum affectae sunt ducis fortis ac verendi
    qualis Iosephus Broz cognominatus “Tito”, anno MCMLXXX morte functus,
    absque dubio habitus erat. Certe pactio Daytonensis Iugoslaviae
    dissolutione iam inevitabili caedibus terminum posuit, quod maximi tunc
    erat ponderis; parum tamen gentis cuiusque suae nimium amorem in Slavis
    meridianis (tales Latine sunt Iugoslavi) compescuit, ita ut, si Bosnia et
    Herzegovina una sui iuris civitas esse debebat sicut in Iugoslavia
    socialistica una ex sex rebus publicis fuerat, quod circumstantiae
    politicae imponebant, implicatissimum systema gubernationis erat
    instituendum, quod etiamnunc duas entitates –ut appellantur– territoriales
    moderatur, unam Mahometanorum Bosniensium atque Croatarum alteramque
    Serborum, et tres praesides eodem tempore electos, Mahometanum unum,
    Croatam alterum, Serbum tertium.
 
    Librum grammaticum Serbocroaticum (sive Croatoserbicum) non multo post
    Secundi Belli Mundani finem Tito Iugoslaviae imperitante typis excusum in
    bibliotheca quadam Genuensi post itinera mea prima Bosniensia attendi.
    Tantopere animum meum codex ille inflammavit ut opus id totum singulas et
    omnes eius paginas xerographice in candidis chartis exscribens mihi
    comparaverim. Minime vero est mirandum si etiam in rebus linguisticis multa
    a temporibus Iosephi Broz immutata sunt: neque lingua Serbocroatica iam
    exstat neque Croatoserbica (quae nomina ab Iugoslaviae rectoribus imposita
    idem sibi volebant), sed Croaticus sermo elaboratus et tamquam elucubratus
    est, Serbicus, Bosnicus necnon, recentius, Montenigrinicus quoque, cum
    etiam Mons Niger, ultimus, a Serbia desciverit.
 
    Adulescentulam Seraii, in capite Bosniae et Herzegovinae, sesquianno vix a
    fine belli exacto dicentem audivi, cum de domo sua diruta narraret necnon
    de angustiis ac difficultatibus quas ipsa domesticique eius inter bellum
    maxime, sed etiam post id, experti essent: “biće bolje”, quod Latine
    interpretatur “melius se res (nostrae) habebunt”. Hodie, quamquam magnus
    vestigiorum bellicorum numerus etiamnunc cerni potest, quorum non pauca
    studio haud sunt deleta ut memoria atrocitatum servaretur, quidquid fere
    alicuius momenti Seraii dirutum erat reaedificatum iam est et his
    temporibus vesperi luminibus urbs in mixtura quadam mira Europaei et
    Orientalis micat, dum cafea (“kahva” nempe Bosnica, tam similis Turcico
    “kahve”) in pocilla belle funditur atque optimae loci matteae esoribus
    apponuntur; permulti tamen iuvenes opere quaestuque carent necnon gentes
    tres –seu ethne tria, ut Graecanice dicam– se a ceteris saepissime
    segregant, quod in Iugoslavia Titiana accidere non solebat, et nonnisi
    indignantibus multis fit ut coniugem quis sibi eligat ad aliam gentem
    pertinentem vel aliam ac suam religionem profitentem. Ceterum hodierna
    Bosnia et Herzegovina vi variorum influxuum exterorum laborat: haud pauci
    sunt enim qui ad Unionem Europaeam eam trahere velint, neque tamen desunt
    qui res Turcicas Arabicasque permagna etiam pecunia collocata in eam
    invehant.
 
    Multi nunc adulescentes Bosnici, qui bellum non sint experti vel vix
    reminisci valeant, optant ut Bosnia veteres divisiones respuat novaque
    amplectatur. Aliquo ire cupitur, ut translate loquar… nusquam tamen Bosnia
    tota cum Herzegovina facile ire adhuc potest, cum nimis multas in partes
    trahatur. Utinam ne iterum discindatur!
 Scripsit Marcus Flavius Asiaticus 
     
 
 |