Annus
2 0 2 1


VOTVM HELVETICVM

Civium consultum

velum.jpg

Maximi momenti comitia hodie in Helvetiis regionibus habita sunt. Iamdiu enim de muliebri velo, quod ab Islamicis muliebribus indui solet, disputatio civilis incepta est: multi ideo inscriptiones, quae titulum "Excessus absit" saepius continebant, publice exposuerunt, ut verum in veli institutionem publica eveniret dissensio.

Cum tandem comitiorum exitus proclamaretur, civitas bipartito divisa est: altera pars vere dimidia contra velum aperte suffragium protulit, altera tamen pro Islamicorum iuribus calculum in urnam deponit. Pars tamen prior paucula differentia contentionem civilem provicit.

Scripsit Georgius Lutetiensis