Annus
2 0 2 1


PRO PVELLAE IVSTITIA

De turpi re Italica

puella.jpg

Pakistana puella XVIII annos nata nomine Saman Abbas iam a superiore mense subito euanescit: puella enim Regii Lepidi uiuebat atque iamdiu nullo modo reperiri potest, quod reuera exploratores ipsos Italicos ad homicidii suspicionem commouit. Ipsa enim Saman nuptias a parentibus iussas denegasse uidetur, qua de causa per illos consobrinos interfecta esset.

Italici quaesitores extemplo infandum crimen suspicati sunt, quamuis puellae corpus adhuc non inueniri potuerit: patrueles tamen illi uariis in Europaeis nationibus dispersi iam comprehendi inceperunt, quorum attamen nonnulli iam ad Pakistanos fines redierunt; inquisitores Italici ast reliquos quoque intercipere conabuntur. Puellae demum pater, qui ad nuptias exhortabatur, Saman illam uiuam esse iam pronuntiauit, quod tamen inquisitoribus non uerum esse existimatur.

Scripsit Andreas Nouocomensis