Annus
2 0 2 1


COMPREHENSIONVM SVMMA

De re Colombiana

otoniel.jpg

Stupefactiuorum medicaminum maximus mercator hodie captus est. Hoc enim nuntium a Colombianis finibus uenit in ipso die, in quo Dairus Antonius Vsuga medicaminum illicitorum "rex" ab illis militibus Colombianis, qui numero D ad scelestum capiendum congregati sunt, comprehensus est. Ille Vsuga nam annos decem usque adhuc latuit atque stupefactiuorum commercium maius fugiens continuauit; nunc tamen in uinclis demum est manebitque. Ille praeses Colombianus Iuanus Duque sententiam suam de re per retem "Twitter" publicauit: "Haec huius saeculi maxima comprehensio est. Maior enim eo Paulus Escobar stupefactiuorum princeps fuit, sed hodie bellum contra commercium illicitum nobis faustius factum est proeliumque summum uicimus!"

Scripsit Andreas Nouocomensis