Aloisius Franciscus Ladaria Ferrer, Iesuita idemque cardinalis necnon
    Congregationis pro Doctrina Fidei praefectus, Kalendis Augustis anni
    bismillesimi duodevicesimi Francisci papae mandatu rescriptum subsignavit
    quo Catechismus Catholicae Ecclesiae in parte ad poenam mortis pertinente
    tali modo mutatus est ut poenam capitalem omnino reiciendam esse in eo
    affirmetur hac praesertim de causa, quam verbatim allegabo: “dignitatem
    personae nullius amitti posse, nec quidem illius qui scelera fecit
    gravissima”; Ecclesiam poenae capitali “per omnem orbem” abolendae sese
    devovere ibidem pariter declaratur. Huiusmodi capitalis poenae damnatio ab
    eodem pontifice Romano abhinc paucos menses fusius confirmata est litteris
    encyclicis “Fratelli tutti”, quod potius “omnes fratres” esse debuerat.
    Ioannes Paulus II papa autem anno millesimo nongentesimo nonagesimo quinto
    per encyclicas litteras verbis “Evangelium Vitae” incipientes ad perfectam
    poenae capitalis condemnationem iam appropinquaverat; scripserat enim in
    eis pontifex, qui nunc inter sanctos numeratur, prope numquam capitis
    poenam hodie necessariam esse ad societatis humanae tutelam, quae tutela
    res morales recte intuentibus una remanet capitalis poenae usus valida
    excusatio.
    Si Helenae Prejean, sanctimoniali Catholicae ex Ludoviciana oriundae, fides
    est tribuenda, ipsa potissimum, Ioannem Paulum II alloquens, eundem
    antistitem ad severiorem adversus poenam capitis sententiam induxerat.
    Simile persuasionis opus recentius eadem femina Americana apud Franciscum
    fecit, ita ut papa hic omnes aditus ad capitalis poenae probationem
    Catholicis intercluderet. Edidit vero Soror Helena anno MCMXCIII opus quo
    testimonium de conversatione sua cum hominibus capite damnatis perhibet in
    carcere quodam Ludovicianensi inclusis, quibus mulier illa religiosa
    adiutorium spiritale solaciumque praebuerat. Huiusmodi conversationes
    firmam poenae capitalis adversationem in ea genuerunt. Spectaculum
    cinematographicum, melodrama, fabula etiam scaenica nescioque quid aliud ex
    illius libri materia deinde data sunt titulo eiusdem libri adhibito (“Dead
    Man Walking”, quae vox –si verum est eam in Civitatibus Foederatis adhiberi
    solitam esse ad capitis damnatum significandum e cella sua ad supplicii
    conclave ambulantem– “homo mortuus procedit” interpretari potest).
    Inhumanitas poenae capitalis et in hac vinctis imponenda arbitrarietas
    atque iniquitas Sororem Helenam ad capitis poenam in terra sua totoque orbe
    oppugnandam moverunt, cum pauperes fuscioreque cute homines (plerumque,
    saltem ex parte, Africanae potissimum stirpis, nonnumquam Asiaticae aut
    etiam Americanae), maxime si Europaeos origine sive pueros sive adultos
    necaverint, saepius quam ceteri morte multentur; huc accedit ut incertitudo
    de vita sua atque exspectatio dubiosa mortis sit ipsa condemnatis genus
    quoddam cruciatus et haud pauci culpae capitalis de qua accusantur insontes
    –sicut postea, sed sero, apparet– summo supplicio immerito plectantur
    vitamque amittant.
    Caesar Beccaria conatus iam erat poenam capitalem neque utilem neque
    necessariam esse demonstrare; dicebat praeterea absurdum esse ipsas leges
    homicidas punientes homicidia publica ad animos ab homicidiis deterrendos
    praescribere. In spiritu certe rationalismi, quo erat Luminum Aetas imbuta,
    talia ille asserebat; Helena Prejean contra pontificesque Ioannes Paulus II
    ac Franciscus e doctrinae Christianae fontibus ad capitis poenam refutandam
    argumenta sua hauserunt, ita ut testimonium credibilius eis auctoribus
    perhibere valeant Catholici quotiescumque et infantium quoque vitas in
    utero matris crescentium aliorumque tenuiorum hominum defendant.
    Sex homines, inter quos mulier, extremum supplicium in Civitatibus
    Foederatis Americae –ex quibus una est scilicet Ludoviciana, cuius supra
    mentionem feci– in iurisdictione foederali obierunt (non in
    iurisdictionibus singularum civitatum) a tempore quo Iosephus Biden mense
    Novembri proximo praeses designatus a plerisque haberi coepit, quamquam
    idem Iosephus, qui nondum sane harum Civitatum praeses erat, capitali
    poenae adversabatur (aut potius propter eius voluntatem suppliciis lege
    foederali moderatis finem imponendi tot supplicia repente imperata sunt?).
    Immo quasi norma non scripta in illa magna terra erat plus centum triginta
    annos observata ut post successoris electionem praeses ab exsecutione
    sententiarum capitalium ad se pertinentium abstineret. Tredecim autem
    supplicia capitalia “foederalia” omnino inde a mense Iulio proximi anni
    perfecta sunt; tria sola ante ea his quinquaginta septem annis. Facile hoc
    loco etiam haec quaestio induci potest –et re vera in publicis horum
    mensium controversiis inter Americanos Foederatos habitis est inducta–,
    utrum rectitudinem credibilitatemque moralem talem habeamus ut de vitis
    alienis hoc modo disponere nobis liceat et ei praesertim qui, cum poenam
    capitalem in alios decernat, si eadem mensura esset ipsi de se adhibenda
    qua iudicat alios, magna poena esset ipse afficiendus. In sanctis
    Evangeliis haec verba scripta esse meminerimus: “In qua mensura mensi
    fueritis remetietur vobis”.
    Cum tandem de scripturis Christianorum sacris sit mentio hic illata, ad
    locum illum Evangelii Ioannēi quoque mente accedamus quo Iesus de muliere
    in adulterio deprehensa scribis et pharisaeis, qui eam lapidare volunt,
    respondet dicens: “Qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem
    mittat”.
 Scripsit Marcus Flavius Asiaticus