Quasi tempora verna sint, veris voce saepe appellantur variarum nationum
    motus quibus ad libertatem suam vindicandam hae adversus vires externas aut
    internas quae eas comprimant pugnant. De Vere Pragensi, exempli gratia,
    loqui licet de Vereque Arabico, quod abhinc decennium nonnullas terras
    Arabicas rebus novis affecit.
    
    
    De Birmania nunc sit sermo, quae post multa regiminis militaris lustra
    democratiae viam pedetemptim invenisse videbatur duce imprimis Aung San Suu
    Kyi, quae XXX abhinc annis praemio Nobeliano pacis honestata est. Exercitus
    tamen Birmanicus, fraudulenta novissima comitia fingens mense Novembri
    proximo habita, ex quibus factio democratica ei adversa victoriam
    reportavit, vi, non iure, rerum Kalendis his Februariis potitus est. Dum
    ipsa Suu Kyi multique magistratus designati, activistae, studiosi… in
    liberis custodiis et in carceribus detinentur, permulta civium milia in
    viis haud paucarum urbium, variis formis ac coloribus, in varias nonnumquam
    distincta professiones reclamitaverunt: nosocomi et medici, praeceptores,
    advocati, doctores machinarii, monachi Buddhistici… separatim et tamen una
    quodammodo voce pluries contra regimen militare reclamaverunt ut populi
    voluntas respiceretur. Etiam elephantes nonnusquam in processionibus
    civicis conspecti sunt; homines multi umbellam apertam gerentes ad “motum
    umbellarum” Hongkongensem pro democratia anno MMXIV habitum memorandum item
    processerunt, alii vestimentis dormitoriis induti inter ceteros
    reclamatores iacuerunt ad hoc significandum, ob biocolytarum saevitiam
    cives a regimine dissidentes noctu capientium difficile esse
    impraesentiarum dormire. Vesperi autem ollarum percussio quasi domestica
    reclamationum diurnarum continuatio facta est. Inoboedientiae civilis –uti
    aiunt– motus praeterea fieri coepit. Operistitium “generale” (id est ad
    omnia negotia pertinens) in diem vicesimam alteram mensis indictum est. Cum
    haec dies 22/2/2021 numeris Arabicis describatur, insurrectio illorum
    “quinque 2” est nuncupata, qua, in spe boni exitus, “ver Birmanicum”
    initium haberet. Reclamationem in memoriam talia revocant die octavo
    Augusti anni MCMLXXXVIII contra regimen militare Birmanicum pariter
    inceptam insurrectionemque “quattuor 8” (8/8/’88) vocatam, quae multo fuit
    cruore polluta; et sane ad rem explanandam numeros Arabicos liberaliter hic
    excipimus. Reclamationes anni MMVII quoque mentione sunt dignae, in quibus
    haud pauci monachi trucidati sunt ac monasteria violata, ita ut “res novae
    croceae”, a vestium monachicarum colore, sint illae appellatae. Lex
    fundamentalis nova sequenti anno promulgata est quae Birmaniam ad
    democratiam gradatim ducere dicebatur exercitu tamen magnam potestatem
    retinente. Hodie autem, etsi facilius rerum notitia per imagines quoque
    celerrimas vulgatur necnon mundus totus res Birmanicas spectat atque
    quidnam sit futurum exspectat, fieri tamen potest ut novae magnae caedes
    fiant, dum innumeri adulescentes potissimum (sint ii ethnice Birmani aut ad
    alias gentes pertineant Birmaniam incolentes, qualis et Rohingyarum partim
    est), quippe qui plerumque libertatem his annis aliquantulum
    praegustaverint deque vita sua meliora sperent quam ea quae sint parentes
    experti, de futuro suo certant, ut democratia stabiliter in terra natali
    floreat neve hiems stratocratiae (quae est exercitus potestas) vires
    adulescentes reprimat. Nam, etiamsi contra populi voluntatem nulla terra
    regi potest, in Birmania tamen iam diu accidit ut minor civitatis pars, per
    vim, potestatem et divitias sibi domibusque suis comparare iniuste cupiat.
    His est sane dicendum cum Augustino: “Remota iustitia quid sunt regna nisi
    magna latrocinia?”.
    
    
    Ceterum societatis ASEAN populi –mea quidem sententia–, cum et mente et
    situ Birmanis quam Occidentales sint propinquiores, multum ad res
    Birmanicas sanandas possunt, qua de causa Bangkokii, in capite Thailandiae,
    colloquia inter ministros a negotiis exteris Birmaniae, Indonesiae
    Thailandiaeque –quae omnes ad eandem societatem pertinent– haberi coepta
    sunt ut regimen Birmaniae militare quam primum extraordinarium rerum statum
    aboleat processumque democraticum restauret. Est scilicet ASEAN (acronymum
    Anglicanum quod “Association of South-East Asian Nations” significat)
    consociatio civitatum Asiae meridionalis-orientalis, cuius membra sunt
    etiam Insulae Philippinae, in quibus vitam dego. Cum Birmania non longo
    cursu a Philippinis Insulis distet vel distare videatur –ei saltem qui ex
    Italia, verbi gratia, in ultimam Asiam meridianam se iam coniecerit–, amica
    quaedam mea Itala anno proximo, cum in Insulis Philippinis peregrinaretur,
    ex iisdem Insulis Asiaticis se in Birmaniam conferre statuit, in qua terra
    iuvenem amicum, quem et ego novi, habebat qui eam erat ibi conventurus ac
    comitaturus. Superiore anno –ut bene scitur– morbus coronarius, vulgo
    “Covid-19” (enuntietur “19” eo more quo cuique libeat), se longe lateque
    per totum orbem diffudit; amica autem mea paulo ante quam ex Philippinis in
    quamvis aliam civitatem perdifficile grassante lue fieret proficisci, id
    est mense Martio, in Birmaniam ex his Insulis, cum morbi periculum iam
    immineret, sollicita sed non perterrita se contulit atque ad easdem est die
    praestituta reversa. In Italiam vero aliquot mensibus post diem quem ad
    reditum constituerat peste coronaria impediente tandem regressa est. Hoc
    nobis, etiam eiusdem peregrinatricis testimonio fretis, dicere licet, a
    sodale nempe mea anno bismillesimo vicesimo talem Birmaniam visam esse (et
    in urbe Yangon et in regionibus montanis interioribus) qualem nunc vellent
    multi viatores, re coronaria et re militari non iam impedientibus, denuo
    videre: pacificam, vita speque plenam, advenis benignam.
 
Scripsit Marcus Flavius Asiaticus