Cum primis novissimarum conflictationum diebus in terra illa habitarum quae
    a Philisthinis Palaestinae et ab Iacob patriarcha Israelis nomen accepit de
    eisdem dimicationibus certior fieri vellem, in nuntios cinematographice
    confectos incidi de rebus quae in Israele recentissime acciderant. Cum
    Israel dico, de terra dico intra fines certos ab omnibus ferme civitatibus
    hoc nomine agnita, sed territoria quoque exstant quae pro illegitime ab
    Israele occupatis a plerisque habeantur; non vacat tamen hac in pagella
    omnia gesta narrare quae recentium conflictionum sint causa, de quibus sane
    innumerae iam paginae scriptae sunt et adhuc scribuntur. Spectabam igitur
    imagines photographicas animatas in morem actorum diurnorum prolatas
    virumque vidi in quadro iuvenem voce gestibusque commotum et Hebraice
    loquentem. Dicebat –sicut imprimis ex interpretatione scripta accepi– se
    autoraedam regentem in ipso ingressu Lyddae, oppidi Israelensis ethnice
    mixti, a centum fere Arabibus Palaestinensibus petitum esse, a quibus cum
    rogaretur utrum Hebraeus esset an Arabs, se Arabem esse respondit; cum
    tamen vox emissa Arabem significaret neque vero satis Arabice sonaret,
    hostilis multitudo lapides coepit in eum iacere. Vehiculi motro et spatio a
    tergo faventibus pepulit tandem retrorsum quam celerrime iuvenis noster
    –Hebraeus, ut videtur– raedam atque evasit.
    Animum meum valde movit haec narratio ubi primum eam audivi, certe ob
    mortis timorem magnique periculi superati sensum quem iuvenis verbis
    vultuque exprimebat. Ceterum multae exstant huiusmodi relationes
    imaginesque scelerum a civibus Israelensibus, et Hebraeis et Arabibus,
    admissorum. Hoc tamen maxime me commovit, quod his conflictionibus mense
    proxime praeterito habitis magis quam superioribus est factum ut communes
    concives, non milites aut tromocratae, inter se etiam letaliter
    confligerent velut in greges beluarum conglobati –ex quorum uno vir cuius
    supra mentionem feci forte fortuna evasit– necnon bona ad inimicos, seu
    potius ad hostes, pertinentia ita diriperent aut incenderent, ut in eadem
    vicinia homines qui paucis antea diebus iuxta vivere conabantur dictum
    ”homo homini lupus” vivide repraesentarent, hac sola causa alios vi
    aggredientes, quod alterius essent nationis.
    Pugnae tales inter gentes vicinas consertae in mentem revocant bellum
    civium contra cives non in plagis Asiaticis, sed in Bosnia in Croatia in
    Kosovia ultimo saeculi proximi decennio gestum; tunc enim Serbi Mahometanis
    Bosniensibus insidiabantur, hi illis, Croatae Serbis, Serbi Croatis… neque
    iam erat quomodo vicini vicinis fiderent; quod intellexi factum esse in
    urbis Seraii suburbio Dobrinja nomine, quod eo consilio construi coeptum
    erat, ut permulti homines in Olympiis Hiemalibus operantes certantesque
    anno MCMLXXXIV ibi hospitarentur. Harum rerum ad Palaestinas analogiam hic
    propono, quippe qui quinque sexve hebdomades valde prope suburbium
    Dobrinja, decem annis post coloratas pompas Olympicas toti orbi exhibitas
    tanto cruore madidatum, habitaverim et satis multa de bellis Iugoslavicis
    audiverim. Ex hac comparatione, absque dubio imperfecta, satis non esse
    patet mutuam gentium propinquarum exstare intellectionem; Croatae enim,
    Serbi Mahometanique Bosnienses eodem fere sermone loquuntur neque mores
    alienos in sua terra vigentes ignorant. Hebraei et Palaestinenses quoque
    inter se colloqui valent, etiamsi sermones habent patrios dissimiles ex
    eadem vero radice originem trahentes; opiniones praeiudicatae tamen atque
    cordium erga alienas spes, dolores timoresque clausura necnon pravus sui
    amor efficiunt ut aliorum animi non recte intellegantur. Nonne pacis
    progressus facile fieri possint si Hebraei se parumper Arabes Palaestinos
    esse imaginari velint qui domibus, rebus commeandique libertate priventur,
    quorum aedificia displodantur ac corruant? Idem de Arabibus Palaestinis
    mutatis mutandis suggeri potest. Audiamus Ciceronem dicentem: “Fac, quaeso,
    qui ego sum esse te”.
    Quamquam lamentabile est Israelem, qui iuxta nomen suum civitas esse vult
    Israelitis propria, multis modis horum in Arabes dominatui favere (etiam
    appropinquando ad id quod purgatio ethnica appellatur per expulsionem
    Arabum Palaestinensium et in eorum locum Hebraeorum substitutionem, necnon
    per sociale segregationis systema systemati simile quod in Africa Australi
    “apartheid” vocabatur), pariter lamentabile est quod homo Hebraeus propter
    originem suam solam non tantum sit Arabibus in odio, sed etiam horum vim
    patiatur; sicut vice versa de homine Arabe dici licet. Eodem pacto non
    oportuit sodales meos Serbicos Seraienses, eos quidem amicos qui prope a
    Dobrinja liberaliter hospitium mihi praebuerunt, propter militum Serborum
    atrocitates a Serborum osoribus inter bellum Bosniense aut post hoc
    vexationes pati.
    Scintilla quae flammam conflictationum novissime in terra Chanaan
    suscitavit ad varios attinet conatus numerum Hebraeorum Hierosolymis
    augendi ceterorumque hominum minuendi, praesertim in regionibus urbis
    orientalibus, quae ad Israel iuxta ius gentium non pertinent (verbi gratia
    in Sheikh Jarrah, regione Hierosolymitana de qua iurisperiti et diurnarii
    multum hodie loquuntur). Sunt inter Palaestinenses Mahometanos qui clament
    se pro Hierosolymis omnia sua sacrificare paratos esse; non pauci autem
    Hebraeorum Hierosolyma autumant in perpetuum Israelitica esse et quidem
    indivisibilia. Valde inflammabilis Terra tribus religionibus Sancta –ut
    easdem plagas alio quoque modo vocemus– etiamnunc post indutias factas esse
    videtur.
               
  Scripsit Marcus Flavius Asiaticus