“Num domos pueritiae nostrae umquam relinquimus? Minime: nam in animis
        nostris semper manent, etiam cum iam non exstant” (F. Özpetek)
    
    
    
    In Italiam mihi natalem e plagis Asiaticis reversus feriasque agens,
    tamquam si peregrinator voluptarius essem (domum tamen Genuensem in qua
    crevi denuo ad tempus incolens) nuperrime in locum quendam me contuli de
    quo iam diu cogitabam neque umquam, quodam modo, videram. Appropinquante
    enim tertia anniversaria memoria ruinae magni pontis “Morandi” (ut est in
    ore vulgi a nomine eius qui circa annum millesimum nongentesimum
    sexagesimum eum delineavit), ad locum ivi qui ad eundem pontem maxime
    attinet. Die quarto decimo mensis Augusti, anno bismillesimo duodevicesimo,
    pons noster Morandianus, qui torrentem Porciferam in ima Valle eiusdem
    Porciferae superabat (de quo torrente, qui in Mare Ligusticum influit, apud
    Plinium Maiorem iuxta Genuae mentionem in recensione quadam Ligustici
    litoris mentio fit: “portus Vadorum Sabatium, flumen Porcifera, oppidum
    Genua, fluvius Fertor”) sed torrentis latitudinem ad commeatum vehicularem
    faciliorem reddendum –ad quam rem factus erat– longe excedebat, in
    procellosa tempestate subito corruit; ruinae vero fragor tonitribus se
    confudit. Non totus pons sed media pars eius sola corruit talique certe
    modo ut non solum commeatus impediretur –quod patet–, sed et reliquus pons
    esset postea displodendus atque e medio tollendus ut alius eodem cursu
    eademque altitudine, dissimilis tamen forma, deinde aedificaretur. Factus
    quidem iam est novus pons Laurentio Piano architecto simplicior figura,
    pristino vero solidior; inauguratus autem est anno proxime praeterito,
    bismillesimo scilicet vicesimo, vehiculorumque commeatui mox apertus.
    Cum primum igitur mihi licuit post segregationem decem dierum ad virus
    coronarium cohibendum praescriptam vel potius postridie diei quo expleta
    est segregatio mea, quae me in Italiam perveniente inceperat, e domo in qua
    crevi nescio an tria quattuorve stadia ambulans in locum me contuli qui
    “Radura della memoria” vocatur. Locus hic a montibus (id est a
    septentrionibus) venienti ad ingressum positus est oppidi Sancti Petri ad
    Arenam, hodiernae urbis Genuae regionis quae ab orae maritimae arena olim
    nomen traxit; et vere maris litus, quamquam portuosum nunc ac bituminosum,
    non nimis longe distat. Italici sermonis “Radura” hic aream Latine dicimus,
    cum spatium sit urbanum prope vacuum in quo nonnulla aedificia quidem
    stabant, octo numero, quae ex industria, cum sub ruinis veteris pontis
    periclitarentur atque novi exstructioni obsisterent, mense Iunio anni MMXIX
    diruta sunt. Nunc figura circularis in media area est in qua tres et
    quadraginta satae sunt arbores ad tres et quadraginta homines commemorandos
    ob pontis ruinam mortuos, qui plerumque mortem obierunt de ponte collabente
    decidentes; perpauci autem qui ea tempestate sub ipso ponte in terra
    versabantur propter ruinosum lapsum perierunt. Duae novi pontis pilae in
    eadem area solidae stant; ceterum plures pilae novum pontem fulciunt quam
    fulserant veterem, ita ut robustior pons esse videatur: sat ruinarum! Hoc
    est adiciendum, consilium magistratibus esse ut in loco ubi Area est
    Memoriae necnon circa eum maiores amoenioresque structurae et horti, una
    cum scaena theatrica ac nescio quali “Memoriali” (de quo iam dudum est
    sermo), instituantur. Paucos post annos haec omnia videbimus; ipse ex Asia
    in urbem natalem rursus regressus nova talia quasi viator peregrinus –mihi
    praedicere libet– invisere cupiam.
    Inaugurata est Area Memoriae anno proximo secundae anniversariae memoriae
    pontis collapsi occasione. Tres nunc anni acti iam sunt ab illa inopinata
    calamitate. Inopinata? Omnibus paene qui solebant pontem cotidie conspicere
    vel eum bene noverant inopinata quidem. Calamitatis nuntio et ego vix
    credere potui cum, in Insulis Philippinis versans, postridie illius diei
    terribiliter memorabilis (omnes fere communicationis aditus, nescio cur,
    nimis multas horas ignarus clauseram) primum ab amica Brasiliensi id
    accepi. Iis tamen qui multimodae neglegentiae in ponte tuendo et
    conservando conscii erant, ut verisimile est, minus inopinata. Arbitrari
    licet pontem iam a principio male excogitatum fuisse; aliis tamen culparum
    attributionem causarumque disceptationem relinquamus, quae multas solae
    paginas implere valent.
    Verba hic sub titulo prolata, ex Italico in Latinum sermonem versa,
    deprompta sunt e fabula Romanensi dispositoris cinematographici
    Turcico-Italici Ferzan Özpetek anno bismillesimo tertio decimo edita cui
    index est “Color ruber Constantinopolitanus” (Rosso Istanbul), qua
    scriptor amorem suum exprimit erga urbem natalem a se “Istanbul”
    appellatam. In muro quodam qui aream memorialem nostram limitat, iuxta
    alias vero picturas murales bene coloratas quae locum minus cinereum
    faciunt, magnis litteris talia verba leguntur. Cum multorum habitationes
    propter ruinam veteris pontis et exstructionem novi (qui, obiter dicatur,
    Sancti Georgii nomen fert) dirutae sint –sed numquam relictae aut
    relinquendae, sicut eadem monet inscriptio–, etiamnunc e pristina mea domo,
    in quam recens natus introductus sum, pontem eodem loco mihi licet ad mare
    verso videre longissimum (qualis vetus ille erat), qui tamen audaci
    maiestate pristini pontis, quam per decennia ex propinquo sum saepe
    contemplatus, caret. Memoria quidem pristini illius pontis numquam me
    relinquet: nam in animo meo semper manebit pueritiae meae pons.
              
 Scripsit Marcus Flavius Asiaticus