| Turma pedilusoria feminea Bactriana, quae sub Talebanorum potestate nondum pedifollem ludere poterit, hesterno die a Bactriana terra ad Pakistanam effugium petiit, ut ibi eius iura conseruarentur. Administratio illa Pakistana profugas libenter accepit atque in finibus suis ius ludi se praebituram statuit.
 Scripsit Andreas Nouocomensis 
     
 
 |