Per decennia non pauca a permultis putatum est Rempublicam Popularem
    Sinarum et Taivaniam (quae vox idem significat atque Insula Formosa, sed
    saepe ad civitatem indicandam hodie adhibetur quae Respublica Sinarum rite
    appellatur et Formosam totam praeter aliquot insulas minores tenet) in
    tempus indefinitum, seu potius fortasse in perpetuum, sicut nunc sunt fore,
    id est iuxta in contentione viventes alteramque vix agnoscentes, non tamen
    in aperta bellica conflictione. His octo autem annis Xi Jinping praeside
    Sinenses Populares (qui placita Marxiana ac Leniniana profitentur) ducis
    supremi voce planius atque apertius in dies declaraverunt se velle
    pacifice, si fieri potest, si contra non potest armis, quae magno nisu
    cumulant, Taivaniam capere. Reipublicae Sinarum cives progenies quidem sunt
    Sinensium Factioni Nationalisticae faventium qui abhinc duo et septuaginta
    annos communistis sub Mao Zedong vastas Sinas occupantibus trans fretum in
    haud magnam Formosam cum praeside suo fugerunt super omnes tamen Seras
    potestatem sibi arrogantes, dum communistae Sinici pergebant hanc insulam
    pro parte Sinarum in suam dicionem redigenda habere.
    
    Plerique iuvenes Formosenses hodie arbitrantur talem Taivaniensem
    arrogationem ad reliquias pertinere temporis praeteriti neque aliud cupiunt
    quam in terra libera atque democratica vivere, quod facto, si non iure, iam
    est, in perenni tamen quodam metus statu instantisque periculi. Nolunt
    igitur quicquam agere quod Sinis communisticis ansam offerat Fretum
    Formosense magnis copiis transeundi ac Taivaniam vi aggrediendi, quod
    imprimis fieret si independentiam suam haec declararet.
    Abhinc autem paucas septimanas forsitan hac usi opportunitate, quod orbis
    attentio ad res Bactrianas erat conversa, Sinenses continentales saepius
    quam antea incursiones in spatium caeleste Taivaniense facere coeperunt.
    Vehicula aeria Sinensia minaciter, quasi provocationem quae praetexum ad
    bellandum praeberet quaerentia, ad litora Formosensia appropinquaverunt. Si
    in contextu haec ponamus horum annorum, quibus Respublica Popularis et
    quantum potuit Maris Sinensis Australis capere nisa est in conflictionem
    deveniens cum terris propinquis (Vietnamia, Insulis Philippinis, Malaesia,
    Indonesia, Bruneio) et reclamationes philodemocraticas Hongkongenses
    repressit et gentes parum Sinenses in finibus suis, praesertim in
    Turcestania, degentes comprimere studuit, haud difficile est conicere de
    cupiditate dominandi a Sinis Xijinpingianis ius gentium non flocci
    facientibus exhibita. Huc adde verba eiusdem Xi Jinping, cui nunc licet
    sine termino regnare, ad animos suorum movendos prolata, de saeculo
    scilicet humiliationis quam Seres passi sint usque ad Maonis imperium deque
    hodierna nationis renovatione; quae verba, saeculo modo expleto a Factione
    Communistica Sinensi condita, nationalismum Sinicum tum exprimunt tum
    alunt. Immo Sinenses Populares in Mari Sinensi Australi –quod totum fere
    sibi vindicant, sed cuius amplam partem ad se spectantem Philippini Mare
    Philippinense Occidentale vocant– parvas insulas artificiales sibi
    construxerunt et non paucas naturales occupaverunt ut opes inde traherent
    ac vias maritimas novas sibi aperirent insularum alienarum catenam rumpendo
    quae a Philippinis ad Iaponiam ducit, ex quibus Formosa maximi est momenti.
    Novum autem bellum mercatorium Sinarum sanctiones imponentium, quod cum
    Australia gerunt, ad hoc –si Hesperiis credere volumus– spectat, ut
    Australiani, pecuniarum amissiones timentes, se a Republica Populari
    reprehendenda atque a violationibus iurium humanorum ab ea patratis
    divulgandis abstineant necnon ad eius commodis serviendum inducantur.
    Taivania nunc magis quam antea defensionem sui non solum exercitus, sed
    totius populi exercitationibus parat. Est sane eius civibus sciendum in
    quos cuniculos locosque subterraneos confugere sibi liceat si Sinenses
    multa immaniaque pyrobola in Formosam et ceteras insulas ad Taivaniam
    pertinentes mittant; quid denique sit sibi faciendum si vi militari terram
    suam invadant, quomodo sint frustrandi atque spe facilis occupationis
    deiciendi. Certe sicut Sinenses continentales magniloquentia praesidali
    permoti Formosam capere cupiunt, ita Taivanienses, et fortasse etiam magis,
    terram suam, libertatem, modum suum vivendi –modum dissimilem atque
    Maoistarum ut sint Sinenses– defendere volunt et in bello parando sentiunt
    se democratiae ac iurium humanorum causa contra tyrannidem non solum pro
    semetipsis, sed pro toto “mundo libero” –uti aiunt– pugnare; ceterum
    opinantur fortitudine viribusque suis ostendendis cottidie Sinas Populares
    esse deterrendas.
    
    
    
    In communitate internationali –ut dici solet– sunt qui censeant non esse
    Sinas impediendas quominus Formosam, sive haec ad eas pertinere debeat
    sicut Tasmania ad Australiam sive minus, occupent, ne forte bellum nucleare
    inde gratuito eveniat, sed esse vi agendum tantummodo si Seres, ut exemplum
    afferam, Philippinas Insulas aut alias terras Asiaticas vicinas, etsi ex
    parte, invadere moliantur. Multi autem asserunt Sinas, si Formosam –immo
    quamlibet insulam Taivaniensem minorem– capere temptent, esse statim
    oppugnandas, ne in lubricam semitam expansionis, oppressionis
    iniquitatisque Seribus in maribus orientalibus iam longe lateque
    grassantibus res labatur. Civitates vero Foederatae Americae auxilium olim
    Taivaniae adversus Sinenses continentales, si hi forte eam vi aggrediantur,
    promiserunt; utinam talis promissio numquam novorum armorum Sinicorum igne
    probetur!
               
 
 Scripsit Marcus Flavius Asiaticus