Annus
2 0 2 1

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

01. Dezember 2021 Thomas Mertens, praepositus Commissionis Vaccinandi Continuae (STIKO), dixit se propter datorum absentiam hōc tempore nondum curaturum fuisse, ut contra coronam vaccinarentur parvuli sui proprii. Hoc dixit a diurnario Actorum Diurnorum Communium Francofurtensium (FAZ, in editione diei Iovis) rogatus. Mertens dixit praeter data disquisitionis vaccini permittendi „omnino nulla data“ esse, e quibus appareret, quatenus vaccinum toleraretur a parvulis, quorum aetas esset inter quinque et undecim annorum.

Disquisitionibus usque nunc publicatis patēre vix aliquid certi praedici posse de noxiis detrimentisve vaccinatoriis spatio temporis longiore orientibus. Eo ipso quod infectiones coronariae in infantibus plerumque evaderent innocenter, oportere, ut medici quam certissimē scirent vaccinationem ab illis continuo bene tolerari. STIKOni nunc diiudicandum esse, uter effectus parvulos vaccinandi maioris esset faciendus: morbi coronarii mitigatio an noxius effectus secundarius. Affectum animorum populi politicorumque variabilem non posse haberi pro normā, quā STIKO diiudicaret, num vaccinatio parvulorum commendaretur. Agentura medicamentorum Europaea vaccinum parvulorum nuntio acido ribonucleinico (m-RNA) instructum medio iam mense Novembri permiserat. Iohannes (Jens) Spahn minister valetudinis (qui est factionis christiano-democraticae) die Mercurii dixit hoc vaccinum iam d.13. m. Dec. allatum iri civitatibus Unionis Europaeae.

Scripsit Michael Mross et Immanuel Voltarius