Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 2 mensis Septembris 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ARS VIVENDI
Recordationes in lagoena lamina structa

Recordationes in lagoena lamina structa

Saepe etiam mihi contingebat nocte vigiliarum munus.

Quamvis essem adulescens, nec etiam perfecissem cursum honorum expletendo ad militiam ingressu, tamen quod mihi datus esset pyrobolus cum telis, nullum dubium mihi erat quin conscius iam essem me sectarium factum esse factionis pugnantis contra sicarios hitlerianos. Attamen confiteri neque minus possum nunc harum vicium nocturnarum me paulum taeduisse.

Noctes autumno incipiente frigidae factae erant; stridores noctuarum, singultus quaeruli buborum, strepitus vulpium, minime timentium ne descenderent ad pagos, exaudiebantur; rumores nonnulli pariter incitabant canes qui statim latrabant. Montes, abietibus et pratis plerumque ornati, ex eis alii virides, alii praediti cuspidibus et saxeis cacuminibus, replendere videbantur luce lunae nascentis. Per aliquos noctes perciebatur clangor ventus furentis, similis fragori percutienti canneta et nemora densa acerum et populorum. Cum nullum adhuc signum belli animadverterem, mihi visum erat bellum peractum esse; nec vero minuebant tormenta ignivoma, nec rumores per aŽra velivolorum Germaniam euntium.

Interea dum vigilias ago in cogitagiones complures me mergebam, et nullum impedimentum inveniebam quominus magis magisque a me peterem cuinam rei opus meum prodesse.

Ut me paulum calefacerem, lagoenam extrahebam identitem continentem vinum rubrum; ita aliquas guttas bibebam aliquanto gustu me delectans. Eo momento, per sanguinem, velut rivuli parvuli et remoti, recordationes infantiae meae currebant: iucunda vindimia in his vallibus, amicitia generosa, odor vini quem famulus dabam sacerdoti momento Sancti Sacrificii, dies festus sinapis, facies parentium proximorum et gentium viciniarum. At, rebus praesentibus praevalentibus, repente cessabam his imaginibus gaudere et me iniciebam in aliud genus considerationum tam malarum ne vitarem hoc eventum putare quam nefastius et terribilius prout casus condicionis universalis hominum aestimabatur. Dicebantur res se praebere gentibus compluribus magis magisque atroces et umimodae, quasi ad unicam directionem motas: nam referebatur, sed maxima cum obscuritate, esse vehicula ducentia par vias ferratas Iudaeos ad aliquos campos clausos, de qua re nihil certum erat.

Tempora haec propitia certissime erant lupis famelicis: omnia inversa erant altera in altera, et res inauditae commutae erant in facta quotidiana.

Propter hoc aliqui timores antiqui resurgebant de imo animo, qui me impellebant ut fingerem cogitatione venire de finibus ignotis agmina ingentia hostium ferorum.

Nam permulti pagi, sparsi per motes et valles, incensi erant a Germanis hitlerianis quia facti erant receptacula sectariorum adversariorum. Quam ob rem cives erant perterriti et inermes. Evenit una ex his noctibus frigidissimis et nigrissimis me captum esse maximo metu, adeo ut, contra sortem exsecrans, ascenderem in autovehiculum et fuga salutem peterem praeceps per vias heu! lubricas, rotis deflectentibus et dorso tremoribus percusso. Properebam ut exirem e vallibus et viis lubricis, quasi essem in latibulis ferarum.

Sensus mihi dicebant hostem iam esse propinquum. Subito diruptiones pyrobolicae personuerunt in viciniis, paulo post se disperserunt quocunque par valles, tandem se extenuaverunt longius, mortuae sunt postremo.

Neque tamen vero omnia tormenta ad finem venerunt. Aliquibus ex eis icti, nonnulli sicarii hitleriani enim ceciderunt.

Repentina nubes luctuosa se posuit super vitam, terram et res, tegens omnia silentio suo terribili. Altius caelum obscurum combibebat lacrimas doloresque hominum rerumque. Putantes se subiecturos caedi actae a Germanis, cives exspectaverunt; tenebant memoria incendium cuiuspiam pagi, eruptum in parte superiore vallis, ubi se celabant adversarii Hitlerianorum. Post hoc eventum, quo commilito perdiderat vitam, hi, venientes de praesidiis suis, ascenderunt ad partem superiorem ad militem quaerendum.

Metus crescens corda faciebat anhelantia, sicut ventus ululans fatigat valles: cives ibant er redibant, circumagebant frustra, adspiciebant vias, scrutabantur semitas, vicos, flumina; post hoc redibant domum per vias breviores.

Dum ago fugam irruentem perdidi heu! lagoenam.

Forte pars vini rubri expansa est per nivem quae id absorbuerat quasi cruorem.

Cor meum palpitabat ipsis ictibus iis quibus tympanum percutitur laete.

Peropportune nihil evenit rerum terribilium coniecturarum. Semper terroris captivus, perveni denique ad locum ubi currus, palea pleni, neve tecti et tempestatum praedae, incipiebant marcescere. Me abdidi aliquamdiu post unum ex eis. Eo momento, versus locos inferiores regionis, caelum completum est luce splendidissima causa ignium volantium eiectorum quoquoversum.

Hoc momentum mihi visum est simile diei festo Sancti Patroni celebrato iisdem ignibus lucentibus et mirabilibus, etsi fictis. Rumor velivolorum, etiamsi surdus et continuus, percipiebatur, nec tam persistens erat ne interrumperetur fragoribus tormentorum ut omnes qui ea audiebant exsilierent.

Rumor surdus erat militum Americanorum. Casu inveni inter rotas cursus lagoenam lamina structam, statim me adfixi ei bibens vinum omne et libertatem tam quaeritam.

Veluti distribuiti in ordines confertos sicut vigilias agentes, rami arborum fragiles se moverunt salutantes novam albam in caelo magis magisque puro et nitido.

Scripsit Joannes Teresi



Catherine Gauchon
Artiste peintre


Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
De statuis aŽneis Rhyacii
... inverecunde vestitis atque ... valde optatis
  ARS VIVENDI
Uno die duas victorias Italia consecuta est
Fulva tunicula et navis conversa causa sunt laetitiae.
  HISTORIA
De proelio Buvinensi...
...quod die 27 Iul. 1214 commissum est.
  PERIEGETICA
Cumaculum
Parvum oppidum longa historia ornatum, in extrema valle Padana.
  ARS VIVENDI
Gallorum mores mutantur (praeter unum)
Minus vini bibunt, sed primatum alibi servant...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: