Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 22 mensis Maii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ARS VIVENDI
Uno die duas victorias Italia consecuta est

Uno die duas victorias Italia consecuta est

Birotista Nibali Gallicum circuitum fulva tunicula indutus confecit, id quod effecit ut “Gallorum testes se torquerent”, sicuti de birotista Italico Bartali, multis ante annis victore in Gallico circuitu, clarissimus cantor Paulus Comes musica dixit. Nibali, qui in Sicilia “birotare” coepit, in Tuscia ad maturitatem pervenit. Animo a parentibus, a familia et ab amicis confirmatus, humilis et purus, summa diligentia se exercuit ut felices exitus consequeretur.

Navis “Concordia” (cuius Schettini gubernatoris ignominiosum facinus liceat silentio praeterire) feliciter ab insula Igilio usque ad Genuae portum, ubi disicienda erit, tracta est. Multi (operarii, periti non solum Italici), cum naufragium evenisset, omnibus operibus interfuerunt, quare variorum sed peritorum hominum concordia, etsi difficillima res erat, felicem exitum effecit… etsi “mors tua vita mea” de “Concordia” casu adfirmari potest; quamdiu enim navis, partim submersa et balaenae similis in ora iacenti, prope Igilium insulam fuit, praeter operarios et peritos operibus variis traditos, in insulam cotidie hominum multitudo accurrebant, navem inspiciendi cupiditate allecti; id quod insulae oeconomica negotia iuvavit. Genuae quoque inspiciendi cupiditas patefacta est; dominici peregrinatores, photograficis instrumentis praediti, accurrerunt: saepe calamitates eorum malam curiositatem movent, qui ab iisdem afuerunt. Per duos annos multa milia operariorum operam dabunt; id quod hoc tempore, quo inopia regnat, maximi momenti est.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Catherine Gauchon
Artiste peintre


Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
Significatio verborum : “flamma”, "ira per vitium" et "ira per zelum" in Canto XXVI Dantis Aligherii - Critica analysis Johannis Teresi
  SANCTUS
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
Epistula Sancti Pauli in Latinitatem classicam conversa praebetur (pars altera)
  SANCTUS
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
Epistula Sancti Pauli in Latinitatem classicam conversa praebetur (Pars prior)
  HISTORIA
BREXITUS IN ANTIQUITATE
Iam sub imperio Romanorum studium secessionis Britannia ostendit
  CULTUS
Critica analysis verborum 'humilem Italiam' Iohannis Teresi - Divinum Comoediae Dantis.
Interpretatione quadam poetica scholarium: Deinde hyeme - Dante Aligherii – (Canto I Vers: CVI)

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: