Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 23 mensis Februarii 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ATHLETICA
De poculo tribuendo

De poculo mundano pedifollico tributo

Contentiones quibus ordo optimorum definitur in Certamine mundano pedifollico diebus XII et XIII mensis Julii habentur.

Brasilia - Batavia 0 - 3

Germania - Argentina 1 - 0

Duae cohortes in semifinalibus certaminibus devictae de tertio loco pugnaverunt: sed breve fuit dubium, utri victoria minor tribuenda esset. Nam Brasiliani, nondum resurrecti ex ruina qua Germani eos foderant, incompte ab initio luserunt, adverso etiam arbitro laborantes, et tria puncta a securis adversariis passi sunt.

Poculum aureum a.d. III Idus Julias obtinuerunt Germani: greges alternis vicibus campum adversum occupaverunt saepe ad victoriam appropinquantes, etsi defensorum oppositio retia intacta usque ad centesimum et duodecimum minutum servavit. In medio secundi temporis superadditi Marius Götze punctum desideratum obtinuit, spectatoribus parcens calces poenarios finales.

Scripsit Herimannus Novocomensis




BREVES De tribus civibus Italis Neapolitanis in Mexico itinerantibus nihil ab exeunti mense Ianuario compertum est. Familiares pro certo habent eos in carcerem compactos esse.
Post nonnullos menses novus tremor septimi gradus et duorum decimalium rationis Richterianae regionem Mexicanam quae vergit inter meridiem et occidentem solem concussit; fortunate incolumis evasit a casu helicopteri ob quem duo perierunt administer Mexici qui in locum calamitatis se contulerat. Adhuc nullus obitus ob terrae motum nuntiatus est.
“Boreocorea invitat in caput Pyongyang Austrocoreae Praesidem” dixit soror ducis Boreocoreae Kim Jong-un Praesidi Moon Jae-in, qui Boreocoreanos ad dialogos de pace cum Americanis hortatus erat.
Aëronavis Israeliana F16 deiecta est in territorium patrium incursu Syriae contra aërios, rediens in sedem postquam percusserat stationem bellicam Syram ex qua aeronavis Iraniae sine rectore in Israëlem obiecta erat.
Senatus Unionis Europaeae reppulit consilium a nonnullis nationibus prolatum ut hora lege statuta pro solari abrogaretur.


IN ORBE
POLITICA
INSOLITA
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: