Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ATHLETICA
TRUCHUS:

TRUCHUS: QUATTUOR SINENSES IN HORNOTINO CERTAMINE MUNDANO

Alius pro titulo, alius pro centum milibus librarum certabit

Ante undecim annos apud sponsatorem Gullielmum (William) Hill appuaruit Ser quidam Pekinensis nomine Yu Senhuang, qui sponsionem fecit ante annum 2011 campionatum mundi ludi truchi (Anglice snooker) capturum esse aliquiem e concivium sui, lusorem scilicet Sinensem. Sponsator libenter accepit ducentas libras a Yu datas- narrat Michal Kiedrowski, diurnarius de rebus athleticis scribens ephemeridis Polonorum "Gazeta Wyborcza".

Quam pecuniam quasi praedam facilem sponsator putavit, nam in 80 annorum historia campionatus mundi huius generis lusus tudicularis sive biliardi numquam homo alius quam Britannus aut Anglophonus titulum cepit - re vera praeter Anglos, Caledonos et Hibernos tantum bis campio mundi factus est incola coloniarum quondam Britanniae (anno 1952 lusor Australianus, 1980 autem Canadianus). Lusus truchi ergo Britannis tantum quasi restrictus semper manebat atque - putabat Hill - diu manebit. Sine igitur metu sponsionem viri Sinensis proportione certitudinis 1:500 intravit. Nunc fortasse solvenda ei erunt centum milia (100.000) librarum.

In hornotino enim truchi certamine mundano inter 32 lusores quattuor sunt Sinenses, quorum unus saltem ad alterum ludendi gradum progredietur, nam duo Seres contra se primum luserint - Marco Fu Hongkongiensis et Ding Junhui, quorum agonem telespectaturi sunt in Regno Medietatis saltem centum miliones (100.000.000) hominum. Hodie sponsatores Londinenses certudinem dant Sinensem iam hoc anno campionatum capturum 1:7. Titulum defendit Anglus Iohannes (John) Higgins.

Scripsit Stanislaus Tekieli - 22/04/2008 10h34


.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: