|
|||||||||||
|
NUNTII LATINI ITALICI
NLI est inceptum Josephi Marcellini, Francisci Carciotto & Carmeli Consoli, sub auspiciis Circuli Latini Catinensis Emittuntur singulis Veneris diebus h. 19.00 a statione radiophonica Radio Zammu Nuntii Latini Italici Abhinc 40 annos, dominus Laurentius Milani, sacerdos et educator, mortuus est. In vico ‘Barbiana’ nomine ludum aperuit qui cito praeclarus factus est. Illic agricolarum et opificum filios qui a publicis magistris improbati erant, gratuito docebat. Michael Gesualdi, collegii praefectus, qui apud eum didicit, una cum aliis discipulis queritur quod eius opus ‘Esperienze pastorali’ nomine adhuc ab Ecclesia catholica damnatur et a Benedicto XVI petit ut dominus Milani in integrum restituatur. ( F. Carciotto ) Ensis falcatus, quem Napoleon Bonaparte anno millesimo octingentesimo in pugna apud Marengo pagum gessit, sub hasta veniit quadragies et octingentis centenis milibus (4.800.000)euronum. Nihil quod Francogallorum imperator habuit umquam tam magno pretio venierat. Ensem prognatus quidam Hieronymo, Napoleonis fratre, emit. ( C. Consoli ) Pessima exempla civibus publici delegati aliquando praebent. Gustavus Selva senator, cum viae romanae ob Georgii Bush praesidis adventum interclusae autocinetis essent, ut spectaculo televisifico interesset offensam corporis se sentire simulavit et ad medicum suum prope stationem televisificam vehiculo sauciorum, omnibus autocinetis intercessis, advectus est. Selva senator denique a cunctis vehementer reprehensus, munus suum deposuit. ( C. Consoli ) Tribunalis Malaesiani iudex statuit ut quattuor milibus nummorum Europaeorum resarciretur damnum quod brahamanus quidam passus est. Huic enim viro vegetario, dum aeroplano vehitur, propter aeriae ministratricis neglegentiam allata est cenula ex carne gallinacea facta. Quem propter errorem ille brahamanus animi imminutione est affectus. ( I. Marcellinus ) Genuae incallidi fures ab cuiusdam argentariae ministris decepti sunt. Nam non pecuniam sed peniculum dentarium ac dentifricium furati sunt. His enim iuvenibus furacibus , qui pecuniam tradi iusserant, argentariae ministri thecam dederunt non pecuniam sed instrumenta ad dentes tergendos continentem. Furaces fortuna non iuvat. ( I. Marcellinus ) |
BREVES
NUNTII
|
||||||||||