Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 5 mensis Decembris 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CINEMATA
INFELIX MODIGLIANI

INFELIX MODIGLIANI

ITALIA 2020

Regimen spectaculi:Valeria Parisi; scriptrix scaenarum: Arianna Marelli; argumentum: Didi Gnocchi.

INFELIX MODIGLIANI (Maledetto Modigliani)

Ad celebrandum centesimum annum post mortem pictoris et sculptoris Amadaei Modigliani per triduum in aulis cinematum Italicis documentum filmicum de eius vita praebitum est. Vices artificis quem amici appellaverunt “Modì”, “canem errabundum”, “angelum delapsusm”, narratae sunt a femina, prope puella, eius ultima amanti et pictrice, Johanna Hebuterne, quae nono mense praegnationis biduo post obitum Amadei a quinto tabulato in terram se deiecit. Cum natus esset familia Iudaica Liburni Portu anno MDCCCLXXXIV, tenui valetudine, anno MCMVI Lutetiam Parisiorum migravit, quae urbs caput novae artis existimabatur, quandoquidem ibi summi artifices domicilium haberent, inter quos Picasso, Utrillo, Soutine, Brancusi, quibus familiariter artifex Italicus usus est. Difficile est tractare de vivendi ratione artificis, cum rumores non semper probabiles videantur. Qua re dispositrix spectaculi Valeria Parisi se commisit commentariis Johannae, quae vox narrans credibilior apparet.

Satis constat eum, ut alii artifices illius temporis, absinthium, aethera et alias substantias stupefactivas sumpsisse quae mentem et ingenium excitarent. Re vera vir fuit doctissimus arte et litteris qui in suis operibus miscuit antiquum moderno, pingens feminas longo collo et vultu ovato, vehementes coloribus, quarum oculi sine pupilla secretum celare videntur. Antea Portu Liburni, postea Lutetiae, fuit etiam statuarius, sed ob pulmones debiliores cum iam tabem puer passus esset, coactus est ad petram cum scalpro et pulvere relinquendam. In suis longis et pristinis capitibus lapide fictis imago pulchritudinis praecipuae explicatur simulque consuetudo cum Paulo Picasso, Paulo Gaugain, Constantino Brancusi plane revelatur. Pictor parvi donec vixit aestimatus est, immo praebita prima expositione anno MCMXVII , quia tabulae cum feminis nudis pictis spectatores offenderant, vigiles publici finem demonstrationi fecerunt. Anno XXXV aetate ob tabem domi periit. Illo vivente tabulae pictoris parvo pretio emptae sunt, post mortem maximo.

Subtilitas modi pingendi fecit ut plurima falsa effecta essent: nam solum instrumentis technologicis vera opera Amadei Modigliani agnosci possunt. Genus simplex statuarum, prope Africum celebri ludo favit: anno MCMLXXXIV nonnulli iocosi machinarum auxilio tres hermas sculpserunt quae in Fossa Regali urbis natalis inventae, a peritis vera opera artificis paulisper existimatae sunt.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
DE OBSCURO OBITU RAPHAELIS SANZIO (II)
De re adhuc disputatur
  HERMETICA
Albente caelo
Haicu Latinum ab "Opaca Fronde"
  CULTUS
DE NOVO INVENTO POMPEIANO
Duo corpora prope integra restituta sunt
  HISTORIA
DE OBSCURO OBITU RAPHAELIS SANZIO (I)
Incerta est mortis causa
  ELLENICA
Superstitio siue δεισιδαιμονία
Περὶ τοῦ Θεοφράστου χαρακτῆρος

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: