Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CINEMATA
8hp01

Quod in me optimum est

(Lo mejor de mí)

Hispania anno MMVII

Direxit Roser Aguilar, idem cum Oriol Capel scripsit et in scaenam reduxit, histriones delegit Irene Roqué, imagines curavit Isaac Vila, musicam curavit Jens Neumaier, vestimenta curaverunt Nuria Cardoner, Silvia Iglesias, edidit Bernat Vilaplana, partes maximi momenti egerunt: Marian Alvarez, Juan Sanz, Lluis Homar, Pablo Derqui, Alberto Jimenez, produxerunt Aintza Serra, Sergi Casamitjana pro Escandalo Films.

Pelliculam filmicam adiuvante ludo cinematographico Cataloniae creatam, exhibitione Locarnensi anno praeterito ostentam, vobis propono. Quam et iuvenili histrionum auctorumque aetate et suavitate humanissimae fabulae admirari poteritis.

Dulci affectu vincti Rachel et Thomas vitam communem incipere cupiunt, quorum altera noctu emissiones radiophonicas perficere solita est, alter athletarum arduam vitam agit. Beatum somnium tamen viri aegritudo gravissima de improviso infringit, cuius vita iecinore tantum ablato novoque collocato servari potest. Dubium ambos terit, donec Rachel se sacrificio paratam esse intelligit atque sui iecinoris partem dilecto sua sponte donat. Nimius tamen dolor vehemensque animi affectus fabulae felicem exitum minime permittit.

Post initialem felicitatem demonstratam, involvitur spectator in poenam atque dolorem quibus vita amor et mors inexplicabiliter innectuntur: quae in arduis amantium colloquiis ad nosocomii lectum mira brevitate et elocutione efficaciter emergunt. Sed, ut ipsa histrio prima Locarni exposuit, "non est pote illos maximi gaudii coniunctim participes esse, qui summum dolorem coniunctim experiti sint". Ita spectatori finem laetum ex animo aventi, amaritudo manet amoris interrupti et deficientis colloquii viri et mulieris, ante quos amor et laetitia parati erant. Quid optimi Rachel suimet viro suo donaverit ipse non intelligit, neque intelligere potest. Marian Alvarez pardo argenteo ut histrio optima Locarni hac fabula ornata est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: