Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CINEMATA
Untitled

NOVISSIMA SUA PELLICULA WOODY ALLEN NEOEBORACUM REPETIT

Quaecumque fungantur

Post nonnulla cinemata in Europa facta (ut "Vicky, Cristina, Barcinone" aut "Summa pila") Woody Allen denuo pelliculam fecit de vita Neoeboraci, sicut optima omnium sua opera annorum septuagenariorum praeteriti saeculi, quae depingunt vitam huius urbis neurasthenicorum. Qua re nil miretur qui sciat lineamenta fabulae "Omnia quae fungantur" ipsis annis septuagenariis 20. saeculi primum scripta esse, tunc enim pelliculam dispositori Allen facere non contigit.

Ecce Boris Yellnikoff, partim alter ego ipsius Woody Allena, provecta aetate vir excentricus, qui omni genere phobiarum depressionumque laborat, qui iam iam praemium Nobelianum capturus olim omnibus (at certe sibi) videbatur, cum uxore divortus, qui homo vitae taedio consumptus ne de Venere etiam colenda aliter quam cum horrore cogitat. Cui uno die in via obvenit iuvencula Melodie, virgo simplex e Missisipi oriunda, quae e domo parentium clam exiens mundum vastum petere consilia ceperat. Ambo mox uxor et maritus fiunt, licet differentiam aetatis inter ambos esse saltem quadraginta annorum. Non erat tamen vita communis eorum omnino facilis, nam Neoeboraci subito apparent mater et pater Melodie, qui filiam domum reducere cupiunt. Quibus, hominibus valde religiosis (licet in separatione maritiali vivant), mirabilis "levitas vitae" (ut locutionem Kunderianam utar) huius metropolis incolarum gradatim placere incipit. Nam est Neoeboracum locus, ubi... quaecumque - i.e. etiam relationes inter homines mirissimae - funguntur, dummodo tantum fungantur.

* "Quaecumque fungantur" (Whatever works)

comoedia romantica, USA 2009

Dispositor: Woody Allen

Scriptor: Woody Allen

Camerator: Harris Savides

Scaenographi: Santo Loquasto, Ellen Christiansen

Vestiaria: Suzy Benziger

Histriones:

Evan Rachel Wood (ut Melodie)

Henry Cavill (ut Randy James)

Patricia Clarkson (ut Marietta)

Larry David (ut Boris Yelnikoff)

Scripsit Stanislaus iconoclastes.blog.onet.pl



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: