Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CINEMATA
In orbe meliore

In orbe meliore

Duplex fabula huius pelliculae in Dania et Africa agitur. Antonius, medicus admodum sedulus atque benignus erga miserrimos apud campum profugis recipiendis aegros et vulneratos bello intestino exorto in quadam Africae regione curat, ubi caedes civiles a nonnullis annis perpetuantur. Ardua et horrenda medici opera videtur, praesertim cum saepius feminae gravidae ventre ab hostibus inciso ad eum curandae afferantur. Cuius mulier in Dania versatur cum filio, nomine Elias, timido, acerbe oppresso a truci condiscipulo, a nullo servato. Interea Christianus, matre orbatus, cum Londinio, comitante patre, se contulerit domum aviae, apud eandem scholam novus discipulus accipitur. Christianus omnia spectat, nihil loquens; deinde ex improviso vehementer malum condiscipulum verberat, minax cum cultro eius fauces premens. Celato cultro, nulla re denuntiata ab Elias, ille iam quietus vivit, sed novus condiscipulus continenter maestus monstratur: matrem desiderans, recusans eius necem, patrem accusat quasi reus esset de obitu, quamquam illa morbo canceroso periit. Olim Antonius, cum domum redierit, ficta causa ab improbo homine percutitur sed nihil agit ut se defendat. Quod cum bis factum sit, Christianus, ad ulciscendum patrem amici, globum incendiarium conficit ut autoraedam inimici deleat. Paene caedes fit: dum quaedam mater cum filiolo advenit, autoraedae fragmenta cum flammis magno fragore levantur: Elias eos amovet servatque, humi manens satis graviter saucius. Christianus, putans amicum obisse, sibi mortem consciturus est se proiciens a turre, sed extremo ab Antonio servatur. Postea Christianus, cum eum penituerit erroris, in gratiam cum patre redit. Sub finem pelliculae Elias sanatus amicum amplectatur. Tandem medicus, cum familia iam pacata sit, in Africam redit ad aegrotos et vulneratos curandos.

Quod opus filmicum ardens, vehemens, petitor est praemii Ansgariani anni 2011: nec deest gravitas argumenti: nam mors res magni momenti etiam apud pueros ostenditur, ut umbra quae omnia involvit, interdum necessaria sed plerumque iniusta, exorta ab odio inter homines. Hoc fabula docet: vis vim tantum gignere solet. Sola spes benevolentia erga humanum genus, sed etiam vera amicitia inter pueros, ut in orbe meliore facto vita futura ab omnibus agatur.

IN ORBE MELIORE (Hævnen) DANIA 2010

Genus tragicum.

Expositrix scaenarum: Susanna Bier.

Scriptores scaenarum: Susanna Bier, Anders Thomas Jensen.

Histriones qui agunt primas partes: Mikael Persbrandt, Markus Rygaard, William Johnk Nielsen.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: