Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CINEMATA
Quo nunc eamus?

Quo nunc eamus?

Lepida simulque gravis fabula operis filmici expositricis Libanensis Nadine Labaki quae primas partes feminis vici rustici tribuit ad novas neces hominum vitandas congregatis. Quae res efficta in quodam pago Asiae Occidentalis tragediae Graecae modo incipere videtur: feminarum turba nigris vestimentis ad sepulcretum incedunt, deinde bipertitae aliae alio discedunt; nam Islamicorum sepulcra divisa sunt a Christianis.

Feminae post tot luctus coniugum et fratrum coniunctam exsistentiam quietam elegerunt cum homines constanter arma capere parati essent. Dummodo eos a proeliis deterreant statuam Virginis simulant lacrimas cruentas effundere; nulla re effecta mercede in pagum conducunt aliquas Russiae saltatrices ad viros delectandos, sed proelia inceptura sunt. Nam, occiso puero Christiano in oppido, quamquam longe a pago, alter frater vult eum ulcisci, sed mater ei pedem sauciat ne domo exeat et cadaver aliquantum temporis celat. Deinde contione omnium advocata per sacerdotem sive Islamicum sive Christianum a feminis mixtis medicamentis omnium generum stupefactivis crustulis oblatis, impediunt ne conventus in rixam mutetur dum illae omnia arma a latebris auferunt ne a viris inveniantur. Tandem ad extrema remedia descendunt; suam quaeque femina religionem mutat: viri coacti necessitate inter se reconciliantur. Exeunte fabula universi exsequias pueri celebrant; sed apud sepulcretum incerti consistunt; in terram utrius partis eum sepeliant ? Christianae an Islamicae? “Quo nunc eamus?”

Opus filmicum res tragicas miscet scaenis comicis cum melodiis illius gentis in recessu; spectaculum omne excitat spectatorum studium atque eodem tempore iucundum evadit; feminae pacis studiosae Lisistratam et Antigonem apud Graecos et Sabinas raptas apud Romanos revocant.

QUO NUNC EAMUS? (Et maintenant on va oł?)

FRANCOGALLIA LIBANUS 2011

Expositrix scaenarum: Nadine Labaki

Scriptores scaenarum: Nadine Labaki, Jihad Hojeily, Rodney Al Haddad

Histriones maximi momenti: Claude Msawbaa, Leyla Fouad, Antoinette El-Noufaily, Nadine Labaki.

Genus tragicum et comicum.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: