Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CINEMATA
PUER XLIV

PUER XLIV

Fabula pelliculae dispositoris scaenarum Daniel Espinosa (Child 44) anno MCMLIII in Russia sub regimine sovietico evenit, quae, a narrationibus scriptoris Thomae Rob Smith sumpta, tamen a re vera exorta est: vixit enim nefarius sicarius in urbe Rostov, quamquam scelera annis sequentibus molitus est, qui plurimos pueros feminasque trucidavit. Leo Demidov, cuius primae partes a Thoma Hardy aguntur, tectus vigil occultae securitatis civitatis, inquirere incipit de puerorum nece, sed ei superiores ordines obstant: nam, cum in potestate communistica cives sint, caedes ab iis patrata extare non potest: “non homicidia in paradiso esse”. Quam ob rem a vetere gloria prolabitur: uxor Raisa (Noomi Rapace) falso in proditionis suspicionem venit, sed vir recusat ne eius nomen deferat. Quapropter exules in taeterrimam stationem longe ab urbe capite mittuntur. Hic tamen auxilio ducis biocolytarum loci nomine Nestorov (Gary Oldman) Leo operam dat ut occultae insidiae de tot pueris enectis in tota Russia patefiant. Sicarius demum inventus et occisus est et coniuges Moscam magna cum laude redeunt : epilogus laetus , quamquam multiplex et vix credibilis, fabulae finem facit.

Res politica nodo miscetur, sed paulatim investigatione superatur; sub pelliculae finem fabula a criminali formidulosa efficitur, sed etiam incitata et implicata videtur. Exitus magnificus non deest, sed generum dissimilitudo spectaculo nocet. Non praetereundum est quin in Russia operis filmici proiectio vetita sit, quod rei ingratae regiminis Staliniani memoriam revocaret.

CHILD 44, RES PUBLICA CECA, REGNUM UNITUM BRITANNIAE, ROMANIA, CIVITATES AMERICAE UNITAE, 2015

Dispositor scaenarum: Daniel Espinosa; scriptor scaenarum: Richardus Price; qui produxit: Ridley Scott. Histriones maximi momenti: Thomas Hardy, Noomi Rapace, Gary Oldman.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: