Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CINEMATA
MANCUNIUM APUD MARE

MANCUNIUM APUD MARE

MANCHESTER BY THE SEA USA 2016

Dispositor et scriptor scaenarum: Kenneth Lonergan; histrio princeps: Casey Affleck; histriones magni momenti: Michelle Williams, Kyle Chandler, Lucas Hedges, C.J. Wilson.

Haec pellicula anno MMXVII praemio Ansgariano exornata est ob optimam scripturam scaenarum scriptoris simulque dispositoris Kenneth Lonergan, qui ad summum opus pervenit. Artifici autem Casey Affleck, qui primas partes agit, fratri clarioris Ben, optimo histrioni idem praemium tributum est. Neque immerito. Vere tragica res, acriter efficta facies immota, quasi antiqui dramatis persona esset. Loca gelida niveque operta occultum cruciatum imagine exprimunt. Ipse quadam ratione punitor sui videtur.

Lee Chandler, cuius partes Casey Affleck effingit, cum posticulum subterraneum incolat, vitam laboriosam et solitariam degit in urbe Bostoniana, ubi hydraulicus operas graves et molestas ferre solet. Mortuo fratre, Mancunium apud Mare, in urbem natalem revocatus est: inopinate cognoscit se tutorem fratris filii creatum esse. Ecce redit in animum praeteriti temporis memoria, cum navigans cum fratre et eius filio Patricio (Lucas Hedges) tranquille vivebat, adsuetus tamen alcohol bibendo. Ei uxor et tres liberi erant. Nocte dum foris est ut cervisiam emeret, ob suam neglegentiam in lignis apponendis super focum, titio ardens humi procubuit, totam domum incensurus. Sola uxor servata erat. Horrendum facinus gravissime viri animo impendet adeo ut nequeat propinquitatem cum Patricio, qui eum diligit, satis colere, neque ei liceat in urbe manere et operam invenire, magno odio civium impedito. Tamen mulier quae post calamitatem alio viro filium genuit, aperte fatetur se iterum eius amore captam esse, quae res intolerabilem dolorem ipsi affert. Tandem consilium capit ut Patricium filium adoptivum amico Georgio et uxori tradat, quibus nulla proles est. Ipse redibit in urbem Bostonianam, novam domum et operam leviorem maiore stipendio accepto quaesiturus, ita ut interdum hospitio Patricium decore accipiat.

Fabula tragica opus filmicum Roberti Redford c.t.e. “Plebs mediocris” (Ordinary People) anno MCMLXXX confectum evocat, sed ab illo tempore societas et oeconomia Civitatum Unitarum mutatae sunt: illic media classis civium, qui ad opulentiam tendebant, hic plerumque operarii, cum in futurum meliorem spem non habeant.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: