Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 22 mensis Novembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CINEMATA
FABULA DE AMORE ET TENEBRIS

FABULA DE AMORE ET TENEBRIS

A TALE OF LOVE AND DARKNESS USA 2016

Genus tragicum

Regimen spectaculi: Natalia Portman. Scriptrix scaenarum: Natalia Portman. Histriones maximi momenti: N. Portman, Shira Haas, Gilad Kahana, Amir Tessler.

Opus filmicum sumptum a descriptione vitae scriptoris Israeliani Amos Oz c.t.e. “Fabula de amore et tenebris” (Anglice “ A tale of love and darkness”), ut primum experimentum regiminis spectaculi ab artifice scaenica Natalia Portman laboriose gestum, non omnino spectatoribus de exitu persuadet . Difficillimum equidem sumere ab opere litterarum tam composito et amplissimo quiddam perfectum, praesertim cum liber per rationem “fluxus conscientiae” et historiam et vitam scriptoris Israeliani narret. Eventus varii spectant ad annos post secundum bellum mundanum antequam civitas Israelis rata habita sit, cum multitudo Hebraeorum in Palaestinam congregati sint ut vexationem nazistarum vitarent. Tamen, constituta re publica Israelis, cum gentibus Arabicis bellum incipit; inopia, mors, ruina praevalent.

Fania, persona princeps, qua mater scriptoris efficta est, vigilans somniat. Coniuncta feliciter matrimonio cum viro doctissimo, vitam degens inter libros domesticos, saepe heroem pulcherrimum, epicum mente fingit, miras fabulas a se inventas filiolo Amos narrat: deinde, transactis nonnullis annis, a rebus veris secedere videtur nec quicquam fabulosum, ut solebat, iam explicat. Etiam patria spem fefellit. Ditiore familia nata in Europa Orientali, Israel “terram lacte et melle perfusam” animo conceperat, cum prorsus totum contra esset. Paulatim in animi aegritudinem incidit et viam fatalem ingreditur. Quae tragoedia quodammodo occulta spectatori exsistit, non talis fortasse lectori videtur.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  LIBRI
Novus liber Latinus, qui "Calio. Fabula Latina"inscribitur
  ARS VIVENDI
Lactuca farta
Ecce vobis patina e Campania ad rusticas cenas temporis Natalis!
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Hic legitur capitulum 10 in Latinitatem classicam conversum
  CULTUS
Critica analysis de Cantu XXVIII Purgatorii Comoediae Dantis
  CULTUS
De arte poetica et novis communicandi modis

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: