Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 21 mensis Octobris 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CINEMATA
TRES TABULAE AFFIXAE

TRES TABULAE AFFIXAE

Three Billboards Outside Ebbing, Missouri 2017 USA UK

Regimen spectaculi: Martin McDonagh; scriptura scaenarum: Martin McDonagh; histriones maximi momenti: Frances McDormand, Woody Harrelson, Sam Rockwell, Peter Dinklage, John Hawkes, Abbie Cornish

Mater furens nomine Mildred nocte extra oppidum, in via prope solitaria tres ingentes tabulas adfigendas curat ut denuntiet inertiam publicae securitatis custodum qui, septem mensibus transactis, sontem filiae violatae mortem obeuntis non invenerint: “Stuprata moritura, nemone adhuc comprehensus? Quonam modo dux Willoughby?” Ira matris ius persequentis animos civium dividit; uni participes sunt cupiditatis ulciscendi, alteri probo duci publicae securitatis consentiunt, praesertim cum graviter aegrotus sit. Ille quoquo modo operam dederat ut reum inveniret, sed nihil effecerat. Alius partem magni momenti agens biocolyta Dixon apparet, cuius oblectatio est nigrocolores percutere. Mortuo Willoughby e corpore biocolytarum expulsus est a novo duce nigrocolore. Fortunate Dixon incendium effugit a Mildred ad sedem publicae securitatis admotum, dum libellum indagationum de puella occisa quaerit aufertque. Ille investigationes recipit, invenit alium quendam sicarium, cum interfectore puellae non congruentem, a quo cum Mildred repetere poenas vult. Sed epilogus mitis exstat, mutata ab iis sententia.

In hoc opere filmico Frances McDormand (Mildred) et Woody Harrelson (Dixon) eximia peritia histrionum praestant , sed etiam scriptura dialogorum excellit, exarata ab ipso dispositore scaenarum Martin McDonagh.

Vis rerum verba obscaena et fera comitatur, neque hoc parvi momenti est, quod modos tragicos comicis et absurdis variat: nonne est quaedam lectio Quinti Tarantino?

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.3)
Conversum in Latinitatem classicam offertur
  ELLENICA
EPIGRAMMA MIXTUM
  LIBRI
LEONIDAS
Liber de historia Latine editus est
  ELLENICA
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (VI)
Clarissima dicta Graecorum a Romanis excepta sunt
  CINEMATA
DE HOMINE CANUM
Matthaeus Garrone tragicam ultionem per imagines narrat

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: