Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 26 mensis Septembris 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS

COLLOQVIA PHILOLOGICA

Ludouicus Viues – Te uideo ualde inuolutum in lectionibus, Conrade. Placeret et mihi iterum uoluere codices.

Conradus Celtis – Non amplius te iuuat?

V – Certe, sed post tot saecula posteritatis hoc in primo caelo, aliquando taedet. Vltimo, malo ambulare stellas errantes aspiciens.

C – Et mihi accidit interdum, sed postea iterum immergor in inuentis meis.

V – Quid noui reperisti? Aut adhuc Roswitam admiraris?

C – Reuertendum mihi est semper ad illam deam. Sed nunc offendi thesaurum anglum.

V – Quemnam, quaeso? Vtopiam mei dilectissimi Thomae Mori?

C – Non certe, quamquam aliquando sermonem cum eo hic confero. Quem inueni monachus benedictinus est, qui in obscuris temporibus docuit anglos litteras sacras, necnon latinitatem.

V – Quo nomine dictus? Quo saeculo floruit?

C – Aelfricus, qui natus est circa annum 955.

V – Nesciebantne latinitatem illis tempestatibus in Anglia?

C – Nec quidem religio firme stabat. Sunt monachi hiberni Glastoniae qui fidem bene docuerunt sanctum Dunstanum et Adeluoldum. Ille, iam abbas, restituit uitam monachorum, culturam et regulam in ipso monasterio; postea archiepiscopus Cantuariaefuit ab anno 960. Adeluoldus factus est episcopus Vintoniae fere eodem tempore. Amboreformationem benedictinam fouerunt.

V – Et Aelfricus monachus Glastoniae aut Vintoniae?

C – Vintoniae. Immo illic cepit studere. Posterior episcopus Vintoniae, Alfegus, eum misit anno 987 ad coenobium Cerne, recenter structum, ubi scripsit Sermones catholicos, Vitas sanctorum, Canones. Deinde, anno 1005, factus est abbas Eynsham, ubi composuit litteras monachis eius coenobii et transtulit Hexateuchum, uerbi gratia, Pentateuchum et librum Iosue.

V – Macte! Fulgetne tandem latinitas eius aut, sicut dialectici Lutetiae, uerbis a se commentis polluit linguam Caesaris?

C – Vsus non est multum latinitate. Scripsit et transtulit praesertim in prisca anglica lingua.

V – Quid garrulas, Conrade? Insania te occepit? Barbarus! Nec quidem meo saeculo placuerunt mihi sermones uernarum. Ferre animo nequeo illis in annis tenebricosis s. X aliquem eruditum posse docere ullam rem nisi saltem latinitate fultum.

C – Credo te errare. In Anglia Alfredus rex et plerique litteras curantes in anglicam linguam transferebant. Quamquam egomet usus sum latina lingua, hanc introductionem in latinitatem probo.

V – Ego minime.

C – Immo placet legere arcana uerba anglica: nomen is nama mid dam we nemnad ealle ding, scilicet, nomen est nomen cum quo nominamus omnes res. Nonne agnoscis linguam qua loquebantur angli circum te degentem in eorum terra?

V – Parum liquet et minus mea interest, si uerum proferam.

C - Alfredus et grammaticam latinam composuit, ex excerptionibus Prisciani, sed anglice. Etenim ait: “noui namque multos me reprehensuros, quod talibus studiis meum ingenium occupare uoluissem, scilicet grammaticam artem ad anglicam linguam uertendo, sed ego deputo hanc lectionem inscientibus puerulis, non senibus, aptandam fore”.

V – In duabus litteris De ratione studii puerilis iam exposui modum quem optimum sentirem quo instituerentur pueri et in Anglia scriptae sunt ambae. Si progredi nequeunt nuda grammatica, oblectari et doceri possunt sane meis suauibus colloquiis, dictis exercitationibus, sed usque et continenter latine.

C – Scis aliquid tibi noui?

V – Dic mihi.

C – Iam Aelfricus modum hunc docendi inuenit aut promouit. Latine scripsit sua colloquia, sicut tu et Erasmus composuistis uestra, sed quinque saeculis ante.

V – Sine me ut inspiciam…

Scripsit Daniel Alvarez



Profectae de profectura edita sunt!

  ELLENICA
Graeca versura
De origine verborum (XLII)
  ELLENICA
ARS DOCENDI
De origine verborum (XLI)
  CULTUS
COLLOQVIA PHILOLOGICA
  ELLENICA
ΠΛΑΤΩΝΟΣ ΕΠΙΤΑΦΙΟΝ
Discipuli ἐπίγραμμα
  ELLENICA
MELEAGRI SYRII Γ'
De poetae itinere carmen

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: