Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 27 mensis Januarii 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS

DE NOVO INVENTO POMPEIANO

Inventum persingulare factum est his diebus: in villa suburbana Civitatis Iulianae apud Pompeios reperta sunt corpora fere integra duorum virorum: unus nats inter triginta et quadraginta annos, alter annos viginti ciriciter natus, uterque necatus favillis Vesuvii ob terrbilem conflagrationem anni LXXIX p.C.n.
Post centum quinquaginta annos exemplaria eorum e gypso liquido facta sunt, secundum rationem ab archaeologo Neapolitano Iosepho Fiorelli inventam, sed novis instrumentis permultum melioratam.
Ora utriusque aperta, distorta - quasi, ut sic dicam, in doloris cachinno -, in quadam ultima imploratione.
quiescere videntur. Prior amiculum laneum induebat; alter erat fortasse servus illius, indutus simplici tunica, iuvenis erat sed, heu!, corpore et ossibus iam tritis ex tam multis laboribus: in vita unus alterum dominabat, in morte aequati sunt.
Iuxta multos doctos, inventum amiculi lanei a domino induti efficit ut verus dies calamitatis putandus sit nonus ante Kalendas Novembres, et non nonus ante Kalendas Septembres, ut dixerunt semper historici, sic etiam C. Plinius Caecilius Secundus (Iuvenis) narrans Tacito de morte sui magni avunculi.

Scripsit Marcus Sbardella



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
De calamitate et miseria docentium in ludis litterariis
Gregorii Bersman carmen Latinum
  HISTORIA
DE ACTIS DIURNIS ANTIQUITATIS
Etiam tunc exstiterunt
  HISTORIA
ΓΝΩΜΗ Ε'
  CULTUS
DE AMPHITHEATRO VOLTERRIS INVENTO
Aliquid necopinatum effossum est
  CULTUS
Poeta-poema
Casparis Barth carmen Latinum

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: