Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 28 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS

Haicu quid sit

Haicu est breuis textus poeticus uel carmen integrum solidumque more Iaponico compositum. Haicua Iaponica tribus fiunt elementis, quae formam spectant, praecipuis:

1. constant plerumque 17 syllabis (quae quidem nostris in sermonibus uicem reddunt on uel morarum Iaponicarum) atque in plagis occidentalibus per tres extenduntur lineas uel uersus, quorum plerumque primus 5 constat syllabis, secundus 7, tertius iterum 5; singuli tamen nunquam 8 excedere debent syllabas, quapropter haicua nunquam 24 syllabis longiora extant;

2. exhibent kigo, id est temporis signum: hoc quidem est uerbum quoddam uel iunctura phrasisue, quae unum e quattor anni temporibus patenter indicet (more quidem Iaponico, quo kigo in saijiki, hoc est in lexicis signorum tenporum usitatorum, continentur et explicantur); singula anni tempora ad quosdam usque peculiares referuntur animi sensus (ut rerum caducitatem et aegrum rerum desiderium reuocat Autumnus, animi hilaritatem uiresque naturae luxuriantes Aestas etc.);

3. habent kireji uel caesuram, hoc est elementum morphosyntacticum carmen duas ita secans in partes, ut duas perspicuas faciat eiusdem haicus imagines, quae altera alteram uariis modis reuocent excientque, sic ad quandam sese praecipuam adiungentes necessitudinem.

Haicu mera extare potest “pictura” uel repraesentatio “photographica” certi uitae momenti uel experientiae, cuius sic quidem lectorem, quam intentissime possimus, participem facere uolumus, fidem modo absolutam ipsi praestemus obiecto repraesentato (hoc est principium aestheticum Iaponicum, ab occiduis mutuatum scriptoribus, quod shasei dicitur, id est realismus). Plerumque tamen atque uniuerse haicua, dum certam per usum kireji experientiam uel uitae uicissitudinem describunt, in lectoris animo unum uel plures suscitare uolunt animi sensus, qui eundem ad necessitatem usque detegendam inter imagines repraesentatas suamque animi uitam interiorem perducant. Ita uero lector ipse ad ueritates subito apprehendendas uniuersales iterdum impellitur (quae quidem res apud occidentales haicuum scriptores a-ah moment appellatur). Haicu autem, quob bonum elegansque habeatur, haud recta indicat, haud patenter declarat, sed necessitudinem inter imagines lectorisque sensus excitandos (quos etiam suo in animo animaduerterat scriptor, cum rem uel momentum ipse describendum experiretur siue haicu exararet) delineat tantum et adumbrat.

Scripsit Flaminius die XI ante Kal. Oct.



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: