Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 3 mensis Martii 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS
Commentarii Numae Pompilii

Numa Pompilius Tulle Hostili, tute hostili animo exagitate usque, quidnam noui hoc auio Inferorum? Quis est ille qui claudicat?

Tullus Hostilius Hic uersamur fulmine icti. Iste quem dixisti est iam meus amicus Anchises, qui male iactans de suis amoribus cum Venere elicuit fulgorem Iouis et euasit sane debilis.

NP Quoque tu, quoad audiui, Ioui Elicio, a me primum culto, absona sacra dicans domum propriam comburi igni cuiusdam fulminis omnino fecisti tu intus degens [Liv. Ab Vrb, I, 31]. Non debilis sed fuscus factus es. Vix queo refrenare impium cachinnum.

TH Si uere dicam, non mirum cum fere nihil intellegeretur ex tuis commentariis quos legeram ad pestilentiam placandam. Qua lingua scripti erant? Placeret iterum uoluere, te interpretanti.

NP Hac de causa percurro demeacula et remeacula Auerni, ut inueniam illum praetorem Quintum Petilium qui dictus est perferre coram senatu consilium quo cremarentur mei libri [Liv. Ab Vrb, 40, 29].

TH Nefas! Erit in Tartaris dilaniatus etiam atque etiam sicut Tityus, si ego ustus sum cum tantummodo male legissem.

Plinius Maior Prorsus sine cura postea uixit. Sed forsitan recte fecit, cum libri repleti arcanis philosophiae potius prauae essent. Saltem hoc scribebat Cassius Hemina [Plin. Hist. Nat. 13, 27].

TH Quis es tu qui interloqueris? Et quo fulmine hic iactus?

PM Fulmine nullo, sed propemodum, aere polluto montis Vesuuii.

NP Nihil refert. Philosophiam profanam audesne nuncupare sacram religionem qua deos superos concilies?

PM Quid ipse sciam? Hemina sapientiam commentariorum tuorum ita taxauit, immo Pythagoricae disciplinae pertinentem.

NP Iterum iterumque sedulus fio Pythagorae illius qui potius quater nepos esset mihi post fere ducentos annos uiuens et propriam insaniam comminiscens nequaquam ad meam scientiam referentem.

PM Certe, ipse Titus Liuius id hariolabatur. Atqui cum duas arcas effoderet ille Cn. Terentius uel forsitan L. Petilius scriba in praedio suo (satis certe non constat uter fuerit), aliam corpus tuum continentem, aliam libros illitos cedro, quid eo horribile continebant tua opera ut Q. Petilio superstitionem inferrent qui postea comburere eos curaret?

TH Sermone Sabino inquinata, nisi Tusco. Melius fuisset illinere cedro cadauer quam libros ne corrumperetur.

PM Certe, et uacua praebebatur arca quae inscripta erat corpus custodire: fortasse consumptum iam a multo erat. Attamen facilius puto numquam infuisse cum ingens capsa octo ac quattuor pedum potius seruaret Herculem quam hunc homunculum. De alia arca nimia dicuntur quae sine labore credantur.

NP Quam ob rem coepi cogitare Romanos posteros numquam inuenisse meos ueros libros et mihi spem dari alicubi reperiendi. Hactenus tempus triui coram ignaris.

Scripsit Daniel Alvarez



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
Quomodo nomen suum Sicilia mutari videat per saecula operaque
  HERMETICA
Nimbi plumbei
Haicu Latinum ab "Opaca Fronde"
  CULTUS
COLLOQVIA PHILOLOGICA III
Commentarii Numae Pompilii
  HERMETICA
Sicut oculi
Haicu Latinum ab "Opaca Fronde"
  CULTUS
Basium quartum
Johannis Secundi carmen Latinum

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: