Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 24 mensis Septembris 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS

AUGUSTI MAUSOLEUM

Romae, Kalendis Martiis, Augusti Μαυσώλειον, praeclarum monumentum antiquitatis in saeclis vastatum, visitatoribus patefactum est. Clausum erat anno MMVII cum opus reficiendi publica impensa inciperetur.

Mausoleum Augusti maximum sepulcri monumentum esse in orbem circumactum constat, cum ei diametros in totum sit prope XC metrorum, altitudo existimata prope XLV metrorum et circulus fere CCC aestimatur. Aedificatus ab anno XXVIII a.C.n., iussu ipsius Augusti positum est apud fluminis Tiberinini ripam ut in magna urbis parte conspici posset.

Ibi complures imperatores cum propinquis sepulcro conditi erant, sed a III saeculo p.C.n. mausoleum aliter adhibitum est. Fuit castellum, fodina marmoris et rerum pretiosarum ad nova aedificia struenda et ornanda, hortus, deversorium, arena certaminum, theatrum et demum auditorium Academiae Sanctae Caeciliae.

Anno MCMXXXVI sub regimine fascali decretum est ut monumentum ex antiqua ratione repararetur. Insequenti anno aedificia Mediae Aetatis et Moderna quae circum rudera erecta erant dirui coepta sunt ut spatium Foro Imperatoris Augusti patefieret quod hodierno tempore laophororum statio et locus vehiculis frequentissimus factum est. Tamen etiam haec urbis pars nobilitanda est.

Ut archaeologi Paula Virgili et Albertus Mancini opinantur, aedificium in orbem circumactum ornatum extra erat XLVIII arcubus genere Dorico in circulo CCLXXIX metrorum. Intus tres fauces idem centrum habentes, quibus muri firmissimi quinque metrorum crassitudine sunt, ut summorum tabulatorum pondus et antiquum hortum pensile sustinerent. In medio Mausoleo cochlea ad summum perveniebat. Sepulcrum autem existimatur non sub terra fuisse sed in monumenti cacumine ubi esset sacellum cum cubiculo sepulcrali ad divinitatem Augusti celebrandam.

Mausoleum pars Augusti aedificandi descriptionis esse debuit quae in Campo Martio etiam Pacis Aram, Pantheon et gnomonem contineret. Historia Augusti et vices Mausolei per instrumenta electronica digitalia etiam a monumenti situ conspici et audiri poterunt.

https://www.ilgiornaledellarte.com/articoli/cos-rinato-il-mausoleo-di-augusto/135689.html

https://www.youtube.com/watch?v=qWw8jTUww-w

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
INSCRIPTIONES SELECTAE
CIL, XI, 276
  HERMETICA
Riuuli pluuiae
Haicu Latinum ab "Opaca Fronde"
  CULTUS
ANTIQUI MORES (2)
De alea
  HERMETICA
Imber Aprilis
Haicu Latinum ab "Opaca Fronde"
  CINEMATA
CARMINA BVRANA: IN TABERNA
Pars II: Gnomi, coboldi et trolles canunt, bibunt et saltant in taberna

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: