Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS
HEROINE PHOTOGRAPHEMATIS ACTORUM "

HEROINE PHOTOGRAPHEMATIS ACTORUM "LIFE" DIEM SUPREMUM OBIIT

Mulier vehementer basiata

Paucos abhinc dies rebus terrenis erepta est Editha Shain, mulier Americana, quae anno 1918 nata erat. Iuvenis cum esset, quodam in puerorum valetudinario urbis Novi Eboraci munus explebat nosocomae. Die 14 Aug. 1945 omnia apparata radiophonica nuntiarunt bellum, quod Americanos inter et Iapones a mense Decembri a. 1941 gerebatur, tandem confectum esse. Sicut ante aliquot menses acciderat multis in Europaeis urbibus, quorum cives in vias et plateas descenderant bellum illud atrox finitum celebraturi, ita plerique Americani eodem hilari animo nuntium supra memoratum audiverunt eorumque non pauci, viri mulieresque, per vias effusi inter sese laetabundi salutaverunt. Editha quoque e valetudinario exiit ut celebrationis illius quodammodo particeps esset. Ex improviso huic feminae (quam aliqui dicunt iam pansis brachiis deambulantem veluti amplexui paratam) advenit quidam nauta, qui ipsam deosculatus est adeo, ut Editha paene immota ac stupefacta manserit, sicut apparet ex photographemate hoc:

quod non casu paucis post diebus editum est prima in pagina ephemeridis Americanae cui index 'Life', id est Vita. Quid enim novam spem e nuntio illo nascentem melius quam hoc photographema fovere poterat? Quod non immerito a rerum photographicarum peritis inter optima adnumeratur. Sed nec illius nautae facies nec vultus feminae illius tam vehementer basiatae umquam dignosci potuit, saltem usque ad annos praeteriti saeculi septuagesimos octogesimosve, cum ab eiusdem ephemeridis moderatoribus quaesitum est qui fuerint nauta et femina, quorum amplexum basiationesque paene immortales reddiderat Alfredus Eisenstaedt, illius photographematis auctor sive potius artifex. Duodecim tredecimve viri, inter sese interdum rixantes, partem sibi adtribuerunt ab illo tunc ignoto nauta actam; e tribus quattuorve feminis unaquaeque se die illo tam avide basiatam fuisse dixit. Ne multa: accuratis investigationibus factis, iudices quidam adseruerunt nautam fuisse Glenn(um) McDuffie. Qui die 14 Aug. 1945 nondum vigesimum attigerat annum et, cum eius frater etiamtunc stipendia mereret, gaudio laetus propter nuntium de bello confecto auditum, facere non potuit quin illam feminam, quae Editha Shain erat, amplexaretur atque oscularetur. Statua quaedam, fortasse non tam pluchra sicut imago photographica, rem supra memoratam quodammodo perpetuat. Atque Editham eiusque historiam vel historiolam non immerito commemorarunt etiam acta diurna haec: http://tinyurl.com/37lq5k2

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: