Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS
DE LIBRI INVENTIONE

De libri inventione

Nostro tempore quo magis magisque liber chartaceus ob adventum scientiae informaticae certare videatur cum electronico, nihilominus diu permansurus, non neglegenda est commutatio facilis sed maximi momenti voluminis cum codice quae fertur usque a II saeculo p. Ch. n. incepisse. Antea more solito scriptores usi sunt volumine papyrorum: paginae papyri aliae aliis coniunctae erant atque involutae. Scribebatur ad libellam, a sinistra parte ad dexteram: ut opus legeretur volumen plerumque longius explicandum erat.

Codex, paginis disiunctis sed a latere sinistro adligatis, similior libri existimandus est formam quadri vel recti anguli et involucrum habens: iam opus scriptum in capita divisum erat cum argumentorum indice. Quae commutatio, inserta membrana pro papyro, completa est. Membrana etiam pergamena dicta est ab urbe Pergamo ubi pelles oviles vel caprinae vel vitulorum longo opere expoliebantur donec molles et fortes redderentur; aliter ac papyrum, utrimque recto et verso inscribebatur; non perraro eradebatur ut rursum scriptores ea uti possent. Quae commoda codex praebuit pro volumine? Habilis forma, facilior lectu, aptus ad gerendum in itinere: electus est a christianis qui orantes vel Evangelium praedicantes, citius in libris invenire poterant excerpta Sacrarum Litterarum vel Vitae Martyrum, sed scriptores gentiles lentius codicem probaverunt. Aliqua post saecula Arabi chartam, inventam a Sinis, in Europam attulerunt, ubique XII saeculo acceptam, sed liber, manu scriptus, minute pictus, res magni pretii diutius mansit: tandem ars typographica inventa saeculo XV libros parvo pretio pervulgavit. Quousque liber chartaceus perdurabit? Quam diu paginae chartaceae commodiores erunt inventu atque evolutu quam electronicae.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: