Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 29 mensis Maii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS
Bulgari habent tempore carnelevarii –

Kukeri sive dionysia hodiernorum Bulgarorum

Bulgari habent tempore carnelevarii – quod tempus apud eos serius nostro evenit, secundum calendarium Iulianum necnon calculationem diei Paschatis, qui dies exempli gratia hoc anno demum Kalendis Maiis in Oriente cadit (dum apud nos iam 27 d. m. Martii) – festum kukeri sive pompam celebrem "pilosorum" sive "satyrorum" saltantium. Quos incolae putant morbos, strigas, malamque fortunam abigere. "Pilosi" visitant omnem urbem, oppidum sive vicum, ambulantes et saltantes – magna pars saltationum noctu fit, ut in mysteriis dionysiis Threiciis, ex quibus ceterum festum kukeri secundum anthropologos originem trahit.

Nomen autem kukeri e Latino cuculla provenisse putatur, ergo verisimiliter e tempore gubernationis in hodierna Bulgaria Romanorum. Alterum nomen festi esse dervishi – re vera praeter "pilosos" pompae adsunt saltatores cucullis altissimis quasi-dervishianis ornati: videlicet miscetur hic traditio vetus Threicia cum non-tam-veteri ritu Turcico. Dicunt similia festa adesse Italis (mamutones) et Hispanis (zaramacos).

Officialis hodie causa kukeri celebrandi esse anniversarium pacti pacis in vico Sancti Stephani ad Constantinopolim 3 die m. Martii a. 1878 subscripti – tunc, post bellum Russiae cum Turcia, Bulgaria sui iuris terra facta est.

Scripsit Iconoclastes



Profectae de profectura edita sunt!

  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Conversio in Latinitatem classicam praebetur (Capitulum 1)
  CULTUS
Significatio verborum : “flamma”, "ira per vitium" et "ira per zelum" in Canto XXVI Dantis Aligherii - Critica analysis Johannes Teresi
  CULTUS
Significatio verborum : “flamma”, "ira per vitium" et "ira per zelum" in Canto XXVI Dantis Aligherii - Critica analysis Johannis Teresi
  SANCTUS
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
Epistula Sancti Pauli in Latinitatem classicam conversa praebetur (pars altera)
  SANCTUS
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
Epistula Sancti Pauli in Latinitatem classicam conversa praebetur (Pars prior)

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: