Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 18 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS

SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (I)

Ὁ βίος βραχύς, ἡ δὲ τέχνη μακρή. Hoc praeceptum medici Hippocratis (Sententiae,1,1) a philosopho Seneca (De brev. vitae, 1,1) resumptum est : “Inde illa maximi medicorum exclamatio est: «vitam brevem esse, longam artem»” Sententia longior, integra sic sonat: Ὁ βίος βραχύς,ἡ δὲ τέχνη μακρή,ὁ δὲ καιρὸς ὀξύς,ἡ δὲ πεῖρα σφαλερή,ἡ δὲ κρίσις χαλεπή (Vita brevis, ars longa, occasio praeceps, experimentum periculosum, iudicium difficile). Hippocrates in lucem profert magno studio opus esse, si velis morbi signa cognoscere simulque his verbis aetatem ad artem plane discendam non sufficere ostendit . Seneca autem vitam brevem esse non tantum opinatur quantum a nobis tempus “in supervacuis laboribus” dissipari.

Ioannes Volfgangus Goethe hoc dictum celebravit in poemate tragico Faust (I pars, v. 558-559): " ach Gott! Die Kunst ist lang, / und kurz ist unser Leben" ; Hugo Foscolo id inseruit in carmen quattuordecim versuum “ A se stesso”: “breve è la vita, e lunga l’ arte”.

Ὁ Γραικός, ὁ ἐπιθέτης. Hoc dictum a Sancto Hieronymo (Ep. 54,5) relatum, Graecos in suspicionem de fide incidere testatur; Latine ab ipso conversum est in Ep. 38, 5 ubi legitur: “Impostor, et Graecus est”. Iam Plautus poeta (Asinaria, 199) voce “Graeca fide” significavit pecuniam non solutam, cum promissio solvendi infida esset. Haec opinio locus communis facta est ab antiquitate usque ad aetatis modernae initium. Ipsi Graeci sibi diffidebant ut ab Euripide (Iphig. in Taur.v. 1205) detrahi potest: πιστὸν Ἐλλὰς οἶδεν οὐδέν. Idem in Medea ( v. 801 s). Nemo autem est qui ignoret praeclarum versum Vergilianum (Aen. II, 49) “Timeo Danaos et dona ferentes”. Apud Livium (42,47,7) similiter “calliditas Graeca”; etiam a Iuvenale (10,74) “Graecia mendax” profertur. Ammianus Marcellinus (17,9,3) Iulianum Apostatam “Graeculum et fallacem” appellatum offendit. Pessima opinio per mediam aetatem transit usque ad recentiorem: suo quisque sermone Graecorum fallaciam proverbii loco reprehendit.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: