Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 12 mensis Decembris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS

SENTENTIAE LATINAE (V)

Dicta imperatorum

Augustus, in extremo limine vitae narratur familiares rogavisse (Suet. Vita Divi Augusti, 99) “ecquid iis videretur mimum vitae commode transegisse”. Ut translatio theatri impleretur more histrionum confectis ludis scaenicis ferunt eum dixisse: εὶ δέ τι
Ἐπεὶ δὲ πάνυ καλῶς πέπαισται, δότε κρότον
Καὶ πάντες ἡμᾶς μετὰ χαρᾶς προπέμψατε.

Nero moriturus, cum eius fatum assignatum esset, dictitabat (Suet. Vita Neronis, 49): “ Qualis artifex pereo!” Cum mortem sibi consiscere non posset, modo auxilium moriendi petebat, modo de ignavia sua deplorabat clamans : “Vivo deformiter, turpiter - οὐ πρέπει Νέρωνι, οὐ πρέπει - νήφειν δεῖ ἐν τοῖς τοιούτοις - ἄγε ἔγειρε σεαυτόν.'. Iamque equites appropinquabant, quibus praeceptum erat, ut vivum eum adtraherent. Quod ut sensit, trepidanter effatus : 'Ἵππων μ᾽ ὠκυπόδων ἀμφὶ κτύπος οὔατα βάλλει' (Il. x, 535) ferrum iugulo adegit iuvante Epaphrodito a libellis”.

Duplex exemplum imperatorum ostendit tanta peritia ex consuetudine eos, nihilominus doctos Romanos, Graece locutos esse ut facere non possent quin etiam in extremo tempore vitae dicta Graecorum neglegerent.

Ave, Caesar, morituri te salutant. Traditum est gladiatores ante pugnam salutare imperatorem solere mortem ad suscipiendam promptos; re vera locutio gigni videtur a iucunda narratiuncula Suetonii (De vita Caesarum, 5,21) de ficta pugna navali apparata ab imperatore Claudio: “ Quin et emissurus Fucinum lacum naumachiam ante commisit. Sed cum proclamantibus naumachiariis: "Have imperator, morituri te salutant!" Respondisset: "Aut non," neque post hanc vocem quasi venia data quisquam dimicare vellet, diu cunctatus an omnes igni ferroque absumeret, tandem e sede sua prosiluit ac per ambitum lacus non sine foeda vacillatione discurrens partim minando partim adhortando ad pugnam compulit. Hoc spectaculo classis Sicula et Rhodia concurrerunt, duodenarum triremium singulae, exciente bucina Tritone argenteo, qui e medio lacu per machinam emerserat”.

Casus etiam a Cassio Dione (Hist. Rom. 60, 33, 4) similiter sed brevius relatus est:

“οἱ δὲ δὴ ναυμαχήσοντες θανάτῳ τε [δὴ] καταδεδικασμένοι ἦσαν καὶ πεντήκοντα ναῦς ἑκάτεροι εἶχον, οἱ μὲν ῾Ρόδιοι οἱ δὲ Σικελοὶ ὀνομασθέντες. καὶ τὸ μὲν πρῶτον συστραφέντες καὶ καθ' ἓν γενόμενοι Κλαύδιον ἅμα προσηγόρευσαν οὕτω “χαῖρε, αὐτοκράτορ· οἱ ἀπολούμενοί σε ἀσπαζόμεθα·” ἐπεὶ δὲ οὐδὲν σωτήριον εὕροντο, ἀλλὰ ναυμαχεῖν καὶ ὣς ἐκελεύσθησαν, διέκπλοις τε ἁπλοῖς ἐχρήσαντο καὶ ἥκιστα ἀλλήλων ἥψαντο, μέχρις οὗ καὶ ἀνάγκῃ κατεκόπησαν”.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
LEONARDUS(V)
De vita et operibus viri summi ingenii
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XIV)
Conversum in Latinitatem classicam offertur
  ELLENICA
Ἡ κρύφα θεός
De origine verborum (XV)
  ELLENICA
Τῆς θανάτου καὶ τοῦ βίου δαίμων
De origine verborum (XIV)
  CULTUS
Quomodo fabula et narratio, genere structura, potentia per tempora distinctae, in unum denique vergant

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: