Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 12 mensis Decembris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS

SENTENTIAE LATINAE (VI)

Satis vixi, invictus enim morior”. Haec extrema verba fortissimum virum Thebanum Epaminondam efflavisse, in pugna apud Mantineam mortifere sauciatum, Cornelius Nepos (Epam. IX) narravit.

Hic extremo tempore imperator apud Mantineam cum acie instructa audacius instaret hostes, cognitus a Lacedaemoniis, quod in unius pernicie eius patriae sitam putabant salutem, universi in unum impetum fecerunt neque prius abscesserunt, quam magna caede multisque occisis fortissime ipsum Epaminondam pugnantem sparo eminus percussum concidere viderunt. Huius casu aliquantum retardati sunt Boeotii, neque tamen prius pugna excesserunt, quam repugnantis profligarunt. At Epaminondas cum animadverteret mortiferum se vulnus accepisse simulque, si ferrum, quod ex hastili in corpore remanserat, extraxisset, animam statim emissurum, usque eo retinuit, quoad renuntiatum est vicisse Boeotios. Id postquam audivit, 'Satis' inquit 'vixi; invictus enim morior.' Tum ferro extracto confestim exanimatus est.

Thebani cum essent victores, tamen, mortuo duce, hostes non insecuti sunt, qua re pugna anceps reputata est.

Alio modo Diodorus Siculus (Bibl. Hist. XV 87, 5-7) Epaminondae obitum descripsit.

Ἐπαμεινώνδας δ' ἔτι ζῶν εἰς τὴν παρεμβολὴν ἀπηνέχθη, καὶ τῶν συγκληθέντων ἰατρῶν ἀποφηναμένων, ὅτι πάντως, ὅταν ἐκ τοῦ θώρακος ἐξαιρεθῇ τὸ δόρυ, συμβήσεται καὶ τὸν θάνατον ἐπακολουθῆσαι, εὐψυχότατα [6] τὴν τοῦ βίου καταστροφὴν ἐποιήσατο. πρῶτον μὲν γὰρ τὸν ὑπασπιστὴν προσκαλεσάμενος ἐπηρώτησεν, εἰ διασέσωκε τὴν ἀσπίδα. τοῦ δὲ φήσαντος καὶ θέντος αὐτὴν πρὸ τῆς ὁράσεως, πάλιν ἐπηρώτησε, πότεροι νενικήκασιν. ἀποφαινομένου δὲ τοῦ παιδός, ὅτι Βοιωτοὶ νενικήκασιν, Ὥρα, φησίν, ἐστὶ τελευτᾶν, καὶ προσέταξεν ἐκσπάσαι τὸ δόρυ. ἀναβοησάντων δὲ τῶν παρόντων φίλων, καί τινος εἰπόντος ὅτι Τελευτᾷς ἄτεκνος, Ἐπαμεινώνδα, καὶ δακρύσαντος, Μὰ Δία μέν, φησίν, ἀλλὰ καταλείπω δύο θυγατέρας, τήν τε ἐν Λεύκτροις νίκην καὶ τὴν ἐν Μαντινείᾳ. καὶ τοῦ δόρατος ἐξαιρεθέντος ἄνευ πάσης ταραχῆς ἐξέπνευσεν.

Epaminondas adhuc vivus in castra illatus est et, quia medici coacti affirmaverunt, postquam hasta extracta esset, futurum esse ut etiam mors consequeretur, praeclare vitae finem fecit. Primum enim, ex arcessito armigero quaesivit num scutum conservavisset. Cum ille annuisset et ante eius oculos scutum deponeret, iterum requisivit utri victores essent. Cum puer confirmavisset Boeotos vicisse “Tempus est, - inquit – moriendi” et imperavit ut hasta extraheretur. Quoniam amici qui aderant eiulatum sustulerunt atque unus dixit eum obire nullo filio genito et vim lacrimarum profudit, ille respondit: “Iuppiter, non ita est: duas filias relinquo, victorias apud Leuctra et Mantineam”. Cum autem hasta extracta esset, sine animi perturbatione, animam efflavit.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
LEONARDUS(V)
De vita et operibus viri summi ingenii
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XIV)
Conversum in Latinitatem classicam offertur
  ELLENICA
Ἡ κρύφα θεός
De origine verborum (XV)
  ELLENICA
Τῆς θανάτου καὶ τοῦ βίου δαίμων
De origine verborum (XIV)
  CULTUS
Quomodo fabula et narratio, genere structura, potentia per tempora distinctae, in unum denique vergant

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: