Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 25 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ELLENICA

ἐπίσταμαι

ἐπίσταμαι: nosco, experior, scio, comperio, intellego, percipio, concipio.

Sapientes, haec est re vera Senecano more vox qua φιλοσόφους nominamus, quorum primus is Aristoteles praeclare verbum crebro adhibet ἐν τοῖς μετὰ τὰ φυσικὰ βιβλίοις, de scientiae origine ac natura saepius cogitant atqui ab antiquo nonnulla ostenderunt: nam is Σταγυρίτης differentiam inter famam, id est multitudinis sensum, quod Grai per δόξαν significant, atqui scientiam, quae interire labive non potest, id est Graece ἐπιστήμη, maxime proponebat. Quod primum tamen monstrandum videtur, id est quomodo Scientia ipsa semet adliget aliis rebus, sive sensibus sive arti, quae summa apud Aristotelis volumina, quorum maximum Περὶ ποιητικῆς licet indicemus, semet locavit prae multis (Metaph., 982a):

εἴρηται μὲν οὖν ἐν τοῖς ἠθικοῖς τίς διαφορὰ τέχνης καὶ ἐπιστήμης καὶ τῶν ἄλλων τῶν ὁμογενῶν· οὗ δ' ἕνεκα νῦν ποιούμεθα τὸν λόγον τοῦτ' ἐστίν, ὅτι τὴν ὀνομαζομένην σοφίαν περὶ τὰ πρῶτα αἴτια καὶ τὰς ἀρχὰς ὑπολαμβάνουσι πάντες· ὥστε, καθάπερ εἴρηται πρότερον, ὁ μὲν ἔμπειρος τῶν ὁποιανοῦν ἐχόντων αἴσθησιν εἶναι δοκεῖ σοφώτερος, ὁ δὲ τεχνίτης τῶν ἐμπείρων, χειροτέχνου δὲ ἀρχιτέκτων, [982a] αἱ δὲ θεωρητικαὶ τῶν ποιητικῶν μᾶλλον. ὅτι μὲν οὖν ἡ σοφία περί τινας ἀρχὰς καὶ αἰτίας ἐστὶν ἐπιστήμη, δῆλον.

“Dicitur igitur apud morales philosophos: “Quid enim differt inter artem et experientiam similiaque?” Qua de causa hanc rem primam esse praeponemus, quod de primis causis ac de principiis scientiam omnes concipere possunt. Ita, sicut antea prolatum est, sapientiores videntur periti quam qui sensum omnium rerum habent, artifices autem quam periti, architecti quam operarii, speculativi quam qui fabricantur. Qua re experientiam de fundamentis et causis veram scientiam esse constat.

Verbum re vera ex eadem radice τοῦ ἱστάναι aboriri magistri praecipiunt: qua de causa τὸ ἐπίσταθαι rerum ac cogitationum firmitas, quod verum firmitudine paritur, quod minime migrare putatur: multopere praeterea huius aevi sapientes vocem ipsam Graecam non tantum fructi sunt, sed etiam sub specie nova demonstrant apud ipsa Graeca volumina: non modo enim res firma in mentibus est, sed in rebus quoque, summe in firmamento, quod sicut Graece a firmandi stirpe gignitur. (Severinus)

Andreas Latine interpretatus est

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: