Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 27 mensis Februarii 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ELLENICA

Νόμος νεμέσεως

De origine verborum (XXI)

νέμω: pasco, partior, metior, dispertio, diribeo, discindo, dirimo.

Ab origine sunt verba quorum saepe sensum nec longe aspiceremus: νέμειν enim inprimis “pascere” Latine significamus, unde νομεύς, quem Latine “pastorem” dicimus, quod verum est ἀπὸ τοῦ νόμου, quem re vera “legem” Latine nominamus; videlicet ὁ νομοθέτης, constat ἐκ τοῦ νόμου ac τοῦ τιθέναι, sed non modo quo primum “pascua” indicat.

Unde verumtamen “partiri”? Pastores enim ab origine pascua metiri atque diribere studebant conabanturque, quod eis verum non secus ac “pabulari” significabat: quare prima lex apud Graecos fortasse “de pabulis” fuit, ut pastores lites vitarent in pabulis dirimendis. Ex quo νέμεσιν legum prima nominauerunt: Νέμεσις ideo partes omnibus suas praebet, qua de causa apud antiquos prima legum eximque tamen erat Ultio, quae re vera antiquissima fuit lex, quoius attamen nomen in vindicationibus modo adhibetur. Ille Hesiodus princeps nominum divinorum Νέμεσιν nuncupat (Theog. 222-224):

τίκτε δὲ καὶ Νέμεσιν πῆμα θνητοῖσι βροτοῖσι

Νὺξ ὀλοή· μετὰ τὴν δ' Ἀπάτην τέκε καὶ Φιλότητα

Γῆράς τ' οὐλόμενον, καὶ Ἔριν τέκε καρτερόθυμον.

“Nefaria peperit Nox Ultionem, mortalibus dolorem, Dolum, Amorem, invisam Senectutem Litemque malam.”

Qui Noctis filiam nominat Ultionem, una cum malis mundi, quae omnia a Nocte pariuntur, sicut Ἐρινύες, quas “Furias” Latine dicimus, χθόνος καὶ νύκτος υἱάς.

Multa verba demum τοῦ νέμειν stirps (*νομ/*νεμ) peperit, sicut “numerus”, qui res dividit, aut αὐτόνομος, quod verbum ἀπὸ τοῦ αὐτοῦ ac τοῦ νόμου est – “liber” Latine diceremus-.

Andreas Latine interpretatus est

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
LEONARDUS (IX)
De tabula praeclara viri summi ingenii
  ELLENICA
Corpora Graeca
De origine verborum (XXIV)
  ELLENICA
Τοῦ ἐτεοῦ γυμναστική
De origine verborum (XXIII)
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XX)
Conversum in Latinitatem classicam conversum praebetur
  ELLENICA
Preces Graecae
De origine verborum (XXII)

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: