Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 31 mensis Octobris 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ELLENICA

Graecorum lux

De origine verborum (XXV)

λεύσσω: admiror, aspicio, video

More solito verba talia inquirimus, ut non modo Graece, sed etiam aliis sermonibus perspectis nonnulla ostendere possimus de radicibus exigendis: Graece enim non modo τὸ λεύσσειν inveniri licet, sed λευκός quoque adiectivum, quem re vera "album" indicamus. Nam ambo a lucendo, aut re vera ab eadem stirpe sunt: nobis semper illius Petri Chantraine etymologicon praestat, ut verborum familiaritates comperiamus. Radix ipsa *lec/*loc variis invenitur locis ac sermonibus, sicut apud Indicos sub specie propria "locanam", vel apud Τοχάρους, sicut is Strabo in Geographicis suis libris illos nominavit, ubi stirps plane comperitur. Apud illos, velut apud Graecos ipsos, ad aspectum pertinet vox, quae re vera a lucendo est ac ideo rerum conspectum demonstrat, sicut apud Homerum (Il. I, 118-120), cum ille Agamemnon dux ad praemii conspectum Argivos exhortatus est, postquam Calchas responsum infaustum praedixit de Chryseide:

αὐτὰρ ἐμοὶ γέρας αὐτίχ᾽ ἑτοιμάσατ᾽ ὄφρα μὴ οἶος

Ἀργείων ἀγέραστος ἔω, ἐπεὶ οὐδὲ ἔοικε:

λεύσσετε γὰρ τό γε πάντες ὅ μοι γέρας ἔρχεται ἄλλῃ.

Mihi tamen praemium praebeatur confestim, ne videar

ἂνευ τροπαίου in Graecis astare, cum nec verum est:

cospicite nunc omnes praemium meum adsequens.

Andreas Latine interpretatus est

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Profectae de profectura edita sunt!

  ELLENICA
Antiqua lavacra
De origine verborum (XLIV)
  CINEMATA
INFELIX MODIGLIANI
Documentum filmicum de vita summi artificis
  CULTUS
BARBARI MORES SIBERIANI
Gentes errantes crudelia patraverunt
  ELLENICA
Quis custodiet ipsos custodes?
De origine verborum (XLIII)
  ELLENICA
ΓΝΩΜΗ Γ'

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: