Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 11 mensis Decembris 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ELLENICA

SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (VI)

“αὐτοῦ γὰρ Ῥόδος καὶ πήδημα”

Aesopus, praeclarus fabularum scriptor, narrat (XXXIII) quendam pentathlum nullius momenti, a civibus irrisum, cum a patria abisset, deinde redisset, suas victorias iactavisse: se talem saltum Rhodi dedisse ut nemo Olympionices idem fecerit. De qua re testes essent, si quis illuc adisset. Unus ex illis qui aderant eum ad certamen provocavit: “ἀλλ', ὦ οὗτος, εἰ τοῦτο ἀληθές ἐστιν, οὐδὲν δεῖ σοι μαρτύρων· αὐτοῦ γὰρ Ῥόδος καὶ πήδημα”. Latine sententia conversa est: “Hic Rhodus, hic salta”. Dictum a plurimis aetate mediaevali et recentiore prolatum est. Hegel philosophus lingua Germanica adhibita id imitatus est: “hic est rosa, hic salta”( Hier ist die Rose, hier tanze); Carolus Marx verba Latina cum Hegelianis iterum scripsit, quam ob rem sententia a compluribus viris politicis communisticis repetita est, immo post Secundum Bellum Mundanum ipse Palmirus Togliatti hoc proverbio difficultates rei politicae significavit.

"῞Ηδιστον ἄκουσμα ἔπαινος"

Hanc sententiam Plinius Minor (Ep.7,32) a Xenophonte detraxit: “τοῦ δὲ πάντων ἡδίστου ἀκούσματος, ἐπαίνου σεαυτῆς” (Memorabilia, I, 2, 31), sed Graece casu nominativo exscripsit. Tamen hoc proverbium leviter mutatum locus communis in tot scriptoribus et sermonibus antiquis et recentioribus invenitur. Dignum memoriae “Omnes mortales sese laudarier optant” (Aug. De Trinitate, 13,6). De dolosa laude clarissima Aesopi fabella de corvo et vulpe tractat, quam Phaedrus Latine metrice convertit.

Kόραξ κρέας ἁρπάσας ἐπί τινος δένδρου ἐκάθισεν. ἀλώπηξ δὲ τοῦτον θεασαμένη καὶ βουλομένη τοῦ κρέως περιγενέσθαι στᾶσα ἐπῄνει αὐτὸν ὡς εὐμεγέθη τε καὶ καλόν, λέγουσα καὶ ὅτι πρέπει αὐτὸν μάλιστα ὀρνέων βασιλεύειν, καὶ τοῦτο πάντως ἂν γένοιτο, εἰ φωνὴν εἶχεν. ὁ δὲ παραστῆσαι αὐτῇ θέλων, ὅτι καὶ φωνὴν ἔχει, ἀποβαλὼν τὸ κρέας μεγάλα ἐκεκράγει. ἐκείνη δὲ προσδραμοῦσα καὶ τὸ κρέας ἁρπάσασα ἔφη· ὦ κόραξ, καὶ φρένας εἰ εἶχες, οὐδὲν ἂν ἐδέησας εἰς τὸ πάντων βασιλεῦσαι. πρὸς ἄνδρα ἀνόητον ὁ λόγος εὔκαιρος. (Αes.133)

Vulpes et corvus ( Phaedr. I, 13)

Quae se laudari gaudent verbis subdolis,
serae dant poenas turpi paenitentia.
Cum de fenestra corvus raptum caseum
comesse vellet, celsa residens arbore,
vulpes invidit, deinde sic coepit loqui:
'O qui tuarum, corve, pinnarum est nitor!
Quantum decoris corpore et vultu geris!
Si vocem haberes, nulla prior ales foret'.
At ille, dum etiam vocem vult ostendere,
lato ore emisit caseum; quem celeriter
dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.
Tum demum ingemuit corvi deceptus stupor.


Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (4)
Novum capitulum conversum in Latinitatem classicam praebetur
  ELLENICA
ΑΙΟΛΙΚΗ ΕΠΩΔΗ
  CULTUS
Libellus ad Augustum inscribitur
SOL AUGUSTORUM
  ELLENICA
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (VII)
Clarissima dicta Graecorum a Romanis conversa sunt
  ELLENICA
ΕΠΙΓΡΑΜΜΑ

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: