Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 20 mensis Octobris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ELLENICA

SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE(VIII)

Ut traditur, ante omnes Ulixes comitesque belli in undis alienis sulcos aequoreos findere ausi sunt. Inter omnes autem constat mare Internum Romanorum scriptores Nostrum appellavisse cum Carthaginiensibus devictis terra marique dominarentur ; sed prioribus saeculis primi Poeni sedes mercaturae in litoribus constituerunt usque ad Hispaniam navibus advecti, deinde Graeci praesertim in partem Italiae opportune nuncupatam Magnam Graeciam et in Siciliam colonos sparserunt; quamvis hic non liceat singillatim omnia narrare, tamen proferre sufficit illa Socratis verba (Plato, Phaed. 31): ἔτι τοίνυν, ἔφη, πάμμεγά τι εἶναι αὐτό, καὶ ἡμᾶς οἰκεῖν [109b] τοὺς μέχρι Ἡρακλείων στηλῶν ἀπὸ Φάσιδος ἐν σμικρῷ τινι μορίῳ, ὥσπερ περὶ τέλμα μύρμηκας ἢ βατράχους περὶ τὴν θάλατταν οἰκοῦντας, καὶ ἄλλους ἄλλοθι πολλοὺς ἐν πολλοῖσι τοιούτοις τόποις οἰκεῖν.

Ἡ μεγάλη θάλαττα a Graecis nominatum est mare quod ex eorum notitia totam terram circumdabat, id est Oceanus Atlanticus; apud Romanos plurimi scriptores, alius aliter explicans sententiam, eadem usi sunt: Mare Magnum vel Internum vel Oceanus Atlanticus, sed etiam magna copia rerum incomposita et confusa. Hodierno tempore saepissime hoc dictum in tot rerum diversitate iteratur.

θάλαττα , θάλαττα clamaverunt, ut Xenophon narrat in opere Anabasi, milites regredientes in patriam postquam deerraverant in Armeniam, tot comitibus amissis ob proelia, famem, laborem, nivem geluque, ubi primum Pontum Euxinum conspexerunt. Cum in montem Thechen ascendissent, magno clamore elato, subsequentes incitaverunt, qui retro novum hostilem impetum timuerant. Haec sententia legitur in primo capite fabulae quae inscribitur Ulixes, opus scriptoris James Joyce.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
Leonardus (II)
Vita et opera summi ingenii
  ELLENICA
Περὶ τῆς σύριγγος
De origine verborum (VIII)
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap. XVI)
Conversum in Latinitatem classicam praebetur
  ELLENICA
Ἀπὸ τοῦ θρέψαι
De origine verborum (VII)

  CULTUS
Leonardus (I)
De vita et operibus viri summi ingenii

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: