Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 12 mensis Decembris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ELLENICA

De amoris significatu

De origine verborum (IX)

Tam Graece quam Latine nonnulla sunt verba, quae animi affectum significare queunt: illa attamen altera alterave re differunt inter se, quod ipsa designandi causa verba varia peperit.

Sicut apud maiores nostros, a Graecis sane incipiamus vocibus, quae cum Latinis radicibus re vera minime congruunt: illarum sed studium multum secum confert, ut Graecus sensus patefiat sensim.

-φιλία: ab eadem stirpe enim φίλος paritur, quae communis est etiam cum τῷ φιλεῖν. Verbum enim significare videtur “amicitia”, quae et Latine ab amore est: apud Graios tamen φίλοι amantes quoque, si praecipue de maribus praedicatur, nuncupantur, quibus nomen “amicorum” Latino sermone non invenitur. Graecus enim heros Achilles φίλος τοῦ Πατρόκλου, quod apud τοὺς ἀοιδούς amantem designabat. Re publica instituta, amicus tamen erat sodalis, qui more antiquo in diis colendis, more novo in suffragiis latendis comitiali sub advocatione, ab eodem pascitur.

-ἔρως: id est summum dilectionis verbum, quod in se omnia corporea secum confert: “diligit” enim Latine qui aliquem optat exquiritque, ἐρᾷ Graece qui alteri studet. Ille Plato sapientissimus in membranis Symposii sui (CCIII b-CCIV a) de origine Amoris longe dissevit:

Μακρότερον μέν, (scil. Διοτίμα) ἔφη, διηγήσασθαι· ὅμως δέ σοι ἐρῶ. ὅτε γὰρ ἐγένετο ἡ Ἀφροδίτη, ἡστιῶντο οἱ θεοὶ οἵ τε ἄλλοι καὶ ὁ τῆς Μήτιδος ὑὸς Πόρος. ἐπειδὴ δὲ ἐδείπνησαν, προσαιτήσουσα οἷον δὴ εὐωχίας οὔσης ἀφίκετο ἡ Πενία, καὶ ἦν περὶ τὰς θύρας. ὁ οὖν Πόρος μεθυσθεὶς τοῦ νέκταρος ‑ οἶνος γὰρ οὔπω ἦν ‑ εἰς τὸν τοῦ Διὸς κῆπον εἰσελθὼν βεβαρημένος ηὗδεν. ἡ οὖν Πενία ἐπιβουλεύουσα διὰ τὴν αὑτῆς ἀπορίαν παιδίον ποιήσασθαι ἐκ τοῦ Πόρου, κατακλίνεταί [c] τε παρ' αὐτῷ καὶ ἐκύησε τὸν Ἔρωτα. διὸ δὴ καὶ τῆς Ἀφροδίτης ἀκόλουθος καὶ θεράπων γέγονεν ὁ Ἔρως, γεννηθεὶς ἐν τοῖς ἐκείνης γενεθλίοις, καὶ ἅμα φύσει ἐραστὴς ὢν περὶ τὸ καλὸν καὶ τῆς Ἀφροδίτης καλῆς οὔσης. ἅτε οὖν Πόρου καὶ Πενίας ὑὸς ὢν ὁ Ἔρως ἐν τοιαύτῃ τύχῃ καθέστηκεν.

Longum est narrare: attamen tibi omnia patebo. Postquam Venus nata est, caelites, ille Subtilis, Mentis filius, et alii una epulati sunt. Epulis iam digestis, Paupertas pervenit atque stans in prothyris quomodo res in cena se haberet rogavit. Subtilis igitur ambrosia ebrius -nectar enim erat- ad Iovis hortos adivit atque nectari gravatus obdormiscit. Postea Subtilis dei filium parere Paupertas cupiebat, ut miseria sua puer exsolveretur: cum dilecto iacuit ideoque Amor concipitur. Veneris inde famulus ille Amor factus est, de stirpe eius conceptus, atque naturaliter sublimis omnis amans et pulcherrimae Veneris. Quod ergo ille Amor, Subtilis et Paupertatis filius, tali sorte incidit.

-στοργή: id est amor familiarium, filii amor parentum parentumque amor filii. Qui maxime ad pietatem Latino sermone pertinet, quoniam pius qui parentes atque superos excoluit; amor ipse familiaris in communi origine colitur atque fovetur, quod maxime et Grai et Romani curabant.

-ἀγάπη: amor maior, summus et aeternus. Ἀγάπη enim inter animos, ἔρως tamen inter corpora paritur. Ille Iesus in Evangelio secundum Ioannem (XIII, 34) legem summam Apostolis impertit:

ἐντολὴν καινὴν δίδωμι ὑμῖν, ἵνα ἀγαπᾶτε ἀλλήλους· καθὼς ἠγάπησα ὑμᾶς ἵνα καὶ ὑμεῖς ἀγαπᾶτε ἀλλήλους. Quod Latine significare videtur: “Novam vobis trado legem, ut inter vos ametis: ut ipse vosmet amavi, sic inter vos ametis”.

Passim (XXI, 15):

Ὅτε οὖν ἠρίστησαν λέγει τῷ Σίμωνι Πέτρῳ ὁ Ἰησοῦς, Σίμων Ἰωάννου, ἀγαπᾷς με πλέον τούτων; λέγει αὐτῷ, Ναί, κύριε, σὺ οἶδας ὅτι φιλῶ σε. λέγει αὐτῷ, Βόσκε τὰ ἀρνία μου. Quod Latine significare videtur: “Cena iam comesa, Iesus Simoni Petro dixit: -Simon, Ioannis filius, mene supra omnia amas?-, ille Simon respondit: -Firme, domine, valde scis me diligere-. Donec ille Iesus fatetur: “Pasce agnos meos”.

Andreas Latine interpretatus est


Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
LEONARDUS(V)
De vita et operibus viri summi ingenii
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XIV)
Conversum in Latinitatem classicam offertur
  ELLENICA
Ἡ κρύφα θεός
De origine verborum (XV)
  ELLENICA
Τῆς θανάτου καὶ τοῦ βίου δαίμων
De origine verborum (XIV)
  CULTUS
Quomodo fabula et narratio, genere structura, potentia per tempora distinctae, in unum denique vergant

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: