Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 25 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

EXEMPLA
Exempla Latinitatis variorum saeculorum.
Nicolaus Josephus Jacquinus (1727–1817) Batavus, botanicus insignis, qui ob hoc promerebatur nomen „Linnaeus Viennae”, fuit pr

LATINITAS PHYSICORUM SAECULI XVIII.

(Epistulae ad Nicolaum Jacquinum scriptae)


Nicolaus Josephus Jacquinus (1727–1817) Batavus, botanicus insignis, qui ob hoc promerebatur nomen „Linnaeus Viennae", fuit professor Academiae Montanisticae in Schemnicio Hungariae Superioris (hodie Slovaciae), postea professor rectorque Universitatis Viennensis. Lingua physicorum eius temporis erat Latina, in qua commercium epistularum habebant inter se. Epistulae igitur variorum virorum doctorum ad Jacquinum scriptae, quae nunc conservantur in collectione manuscriptorum Bibliothecae Viennensis, sunt exempla insignia linguae Latinae vivae saeculi XVIII.


1.

Clarissimo, celeberrimoque viro Nicolao Josepho Jacquin salutem plurimam dicit David van Royen.

Te nostri memorem et quatuor ferme ferme annis intermissum commercium redintegrare velle, ex litteris X. Octobris Viennae datis suo tempore accepi – placet utrumque – et quam nactus es in illustri universitate, professionem botanicam exantlatis per maria ac terras alio sub sole calentes laboribus, magnisque tuis de re herbaria meritis debitam ex animo gratulor et fausta quaevis, atque felicia in illa exornanda et studio herbarum promovendo toto pectore apprecor.

Quas tuae benevolentiae testes voluisti, vivae plantarum radices nondum huc appulerunt: casu fortuito tamen nuper inaudivi nobilem Hungarum, cui eas concredidisti, non huc studii causa, sed ad academiam Frisracam, quae Franeckerae est, concessisse, ibique tota hac hyeme detinuisse cistulas, quas ad me et amicos tuos curaret, tradidisse eas haud ita pridem professori, quocum et professore Leidensi affinitatis intercedet vinculum, adeo, ut suam singulis propediem expectemus – sed Alpinae illae quam deplorando in statu se sint habiturae plantulae integris sex mensibus incarceratae, mecum coniicies facile. Novo itaque opus erit alia opportunitate commeatu, sed pergratum facies, si cum Alpinis herbulis illarum culturam, qua ipse uteris, exponas. Ego quidem ipsis pararem pabuillum ex terra nostra hortensi arenis permista, modice inclinatum, favonio potius vel Euro, quam meridiei obversum, eumque iuxta sepimentum tabulatum excurrentem, ut iniectis scoreis nimia vis imbrium, si necesse, frangatur commode. Tu si quid istis rectius novisti, candidus imperti. Hyosciamus Scopolia iam a triennis nobiscum habitat et laete floret loco umbroso.

Horti tui divitias noscere cupio, ut videam, num quid supplementi conferre possim. Interim semina haec, quae partim India, partim Africa nutriverunt et hortus noster tibi non iniucunda accidant, vehementer opto. Hortaricius, vir doctissimus meis verbis Swietenium, adfinem suum et te salutat. Vale!

Dabam XI. Kalendas Aprilis, MDCCLXXI. Leidae.

Si ferat occasio, bulbas et radices orchidum et orchidearum mitte recenter!

Signatura: nr. 53/118.

2.

Viro celeberrimo atque doctissimo Nicolao Jacquin salutem plurimam dicit Carolus Allionius.

Quantas maxime possum, tibi ago gratias pro siccis herbarum exemplaribus, quibus opera Ferber hortum meum siccum locupletare voluisti, tibi etiam plurimum debeo, quod hac opportunitate usus mihi optimi Ferber amicitiam curaveris. Ea gratiosa officia quae potui, reddidi, atque ut mihi visum est, contentus Taurino discessit. Proxime elapso Septembri, novum fasciculum herbarum et Alpinarum stirpium semina hoc anno collecta consignavi amico meo authophilo Bernardino Galliari, qui per Vindobonam Berlinum se contulit, atque nullus dubito, quin eadem ad te iam pervenerint. Litteras autem, quas tunc dare non potui fluxione ad oculos correptus, nunc valens scribo tum ut eas, quas, ut dixi, debeo, grates persolvam, tum ut meum herbarium, hortumque nostrum tuae benevolentiae commendem. Ego interim statim ac alia sese offerret opportunitas,, mittam semina exotica variora, quae hortus dedit. Quam maxime exopto tuam videre Floram Austriacam, tuumque Hortum Vindobonensem; utriusque exemplar, rogo, mittas, una cum Florae Carniolicae et Faunae Carniolicae clarissimi Scopoli nova editione. Hosce autem libros consignare poteris bibliopolis Kraus aut Trattner, qui cum nostro bibliopolo Raby frequens commercium habent, ut addant iis libris, quos missuri primum erunt Raby. Ego autem per eundem Raby faciam, ut pecunia ad te perveniat. Hisce autem etiam uti poteris ad ea sicca specimina mittenda, quibus meum herbarium eris locupletaturus.

Cum clarissimus Ferber mihi summopere commendaverit tuam fossilium et mineralium supellectilem, magnum mihi earum specimina quaedam ex te obtinendi desiderium excitavit. Museum enim ad meum usum iam a pluribus annis exstruo. Pannonica autem et Bohemica fossilia desiderarem, pro quibus Pedemontana offero. Te rogo, ut velis me docere, quaenam tibi grata erunt futura. Pro hisce autem mittendis (uti etiam pro aliis, si ita tibi accidebit) uti poteris domino Antonio Perez, qui Tergesti, sive ut vulgo dicitur, Trieste vivit.

Hisce elapsis mensibus totus fui in stirpibus in horto constituendis, meaque supellectile naturalis historiae collocando, nunc iterum manum admovebo Florae meae Pedemontanae, sed primum absolvam auctarium ad synopsim stirpium fr. rariorum Taurinensis quarto unis colligatum Taurinentium volumini inserendum.

Vale, vir celeberrime, mihique favere perge.

Dabam Augustinae Taurinorum, die 18. Octobris, 1772.

[Titulatio: A monsieur, monsieur Jacquin tres celebre, professeur de botanique – a Vienne, en Autriche.]

Signatura: nr. 41/110.1.

3.

Celeberrimo viro, domino Nicolao Josepho Jacquin salutem et felicitatem Petrus Simon Pallas.

Licet nullae cum ultimis nobilissimi tui operis voluminibus litteris ad me delatae fuerint, adeoque de modo transmittendae tibi pecuniae a te certior factus haud sim, tamen quum interim nactus essem aliquem, qui Viennae pecuniam numerare iuberet, statim ac adlata fuit sarcina cum duobus Florae voluminibus, procuravi chirographum hic inclusum, quo tibi totum pretium Horti atque Florae redibit. Sed quod in prioribus litteris promiseras, quartum Florae volumen nondum accepimus, adeoque obnixe rogo, ut prima, quae dabitur occasione illud quoque transmittere velis ad complendam pulcherrimam, quae unquam in luce data est, iconum seriem. Interim tibi maximas refero gratias et pro delectamento, quod mihi operis tui perlustratio peperit, et pro siccis plantarum speciminibus, quae cum ultimis libris dono misisti et pro quibus nostrates reddam propediem, ad reliqua tua iussa, quae proximis in litteris expecto, intentus et paratus.

Non vacat nunc quaedam mea dubia circa plantas Alpinas vestrates Sibiricis nostris analogas superaddere, neque enim negotium pecuniarium differre volui amplius. Non possum demirari satis divitias florae vestrae Alpinae, doleo tantum, quod plantae siccae, quas misisti, pleraeque non satis explicatae sint. Fit hoc semper, quando non statim, ac decerptae sunt, inter chartas reponentur; hoc curans nulla fere opera nitidas plantas omnes durante itinere obtinui.

Obstrictissimus tibi ero, si ultimo volumini Florae pro meo usu addas solas istas tabulas, quae Pediculares exhibent, in minore licet charta et sine coloribus. Otio enim dato Pediculares, quarum Sibiria nostra feracissima est, ex professo pertractare mihi proposui. Habeo quippe inter trigenas et quadragenas species distinctas in herbario, maximam partem per Sibiriam lectas, unica cum deest Europaearum: Pedicularis tristis, et exotica Pedicularis Canadensis Linnaei.

Ad priores meas litteras responsum tuum avide expecto. Si indicaveris, quonqm potissimum bibliopola utaris, possem forte per bibliopolam meum Berolinensem Voss tibi destinata Lipsiam transmittere tuo bibliopolae tradenda, et ab eodem invicem per eundem Vossium tua accipere.

Vale, vir celeberrime, ut scientiae nostrae diu prosis. Dabam Petropoli, die 28. Maii / 8. Junii, MDCCLXXVIIII.

[Titulatio: A monsieur, monsieur Jacquin, conseiller au departement des mines et professeur celebre, a Vienne.]

Signatura: 46/151.1.

4.

Viro celeberrimo, fautori optimo, domino Nicolao Josepho Jacquin salutem et omnia fausta adprecatur Petrus Simon Pallas.

Post longam tandem moram adlata sunt duo ultima volumina aurea tui operis, quae etiam nitidiora, si fieri possit, et elegantissimis Alpinis ditissima deprehendi. Simul accepi plantarum fasciculum acceptissimum, pro quo interim, dum possim re, gratias verbis accipe sincerrimas. Herbarium plusquam quingentorum speciminum soli Sibirici et Tatariae desertae iam paratum tibi est et ante vernum navium abitum adhuc augeri forte poterit. Id simul cum mineris, quarum iam in ultimis mentionem feci, et cum speciminis idolorum Mongolicorum et Tybetanorum per Stettinensem mercatorem Schulzium prima occasione transmittam. Neque dubito gratum fore herbarium, quandoquidem ex iis, quae in duplo supersunt, plantis selectissima specimina et quotquot potui specierum varietates spontaneas in tuos fasciculos collegi, ut debitum rependam et aliqua cum iuris specie nova supplementa a liberalitate tua expetere mihi queam. In quo, ut memoriae succurram, adiicio catalogum Alpinarum florae Austriacae plantarum, quae mihi adhuc desunt, signo ! notans illas, quae maxime in votis sunt: ut si forte earum superflua specimina occurrant, vel occasione data colligi possint, in promptu sint.

Doleo interim tantum superesse temporis, quo ista tibi destinata apud me retinenda sunt. Nec enim unquam ante Maii mensis medium hinc solvunt naves. Interim brevis vitae labitur aetas. Liceat itaque, quamvis nullo adhuc officiorum genere cognito et commendato, unum a te petere, quod interea, dum mea praeferentur, procurandi otium suppetet, quodque ideo in antecessum peto, quia illico parari haud poterit. Hoc scilicet, ut occasione data pretio et quo poteris, modo pro me redimere velis trifarium auri nativi Hungarici specimen: 1. auri crystallizati, 2. auri reticulati, 3. auri capillaris, in quacunquelibet matrice, praesertim in jaspidea et talia quidem, quae non multo minus unius aurei valore, vel etiam ultra puro auro praeferant et sint bene conservata, nec nimis parvae matricis portione munita. Etiam pyritis auriferi ditioris et crystallizati addere licet elegantius specimen. Pro iis omnibus impensam pecuniam statim ac certior te factus ero, per cognatos in Germania reddendam curabo. Si tamen pretia harum rerum apud apud vos nimis magna sint, ut prius indices, rogaverim. Poterunt deinde specimina illa suo tempore simul cum iis, quas mihi destinaveris, mineris Stettinum transmitti, in quibus iam nosce me Hungaricas, deinde Tyrolenses, Carinthiacas et Styriacas praeferre Bohemicis, quippe quae facilius comparari possunt, quam ut propter illas amica tua opera et favore abuti vellem.

Libenter quoque pretio redimerem argenti albi et rubri crystallizati Schemnizensis, et rubri dentritici grandiora specimina, ut et argentum vitreum cubicum eiusdem loci, et cuprum capillare ac reticulatum, quae mihi species in magno numero speciminum cupri nativi multiformis adhuc desunt.

Nescio, an iam in prioribus litteris monuerim Scorzoneram tuam parvifloram, cuius et specimen benigne misisti, et iconem nunc in Flora inveni, ipsam illam esse, quam nomine Scorzonerae caricifoliae in ultimo itinerarii volumine delineavi, quaeque in desertis nostris australibus, a Tanai usque ultra Jaicum locis salsuginosis, humidulis provenit, et habet radicem etiam crudo statu dulcem et edulem. – Forte etiam oblitus sum ex te quaerere, an ullos hinc libros ab Academia editos, v. gratia botanica opera Buxbaumii, Ammanni, Gmelini, aliave desideraveris? Tunc enim una cum reliquis, instante vere, mitti possent. Possum quoque, si desit tibi, Itinerarii mei, quod adhuc suppetit exemplar, offerre.

Semina varia recens allata et in priori praesertim fasciculo non missa in fasciculum compegi et ni spes fallat, potero per dominum Zedeler consiliarium legationis hinc abeuntem opportune mittere.

Interim vale et tuo me favore ornare perge. Dabam Petropoli, diebus ultimis Decembris, MDCCLXXIX.

[Titulatio: A monsieur, monsieur Jacquin, conseiller de mines de LL. MM. imperiale et royale, celebre botaniste – Vienne, en Autriche.]

Signatura: nr. 46/151.2

5.

Viro illustri Nicolao Josepho Jacquin salutem plurimam dicit Johannes Andreas Murray.

Doleo ob brevem istam commorationem, quam apud nos cepit pereximius Szekutzky, occasionem declarandi pondus (?) commendationis tuae tantopere fuisse circumcisam. Eum vero cognovi, quem descripsi cuiuslibet boni voluntati et officio dignissimum.

Tradet tibi hasce litteras iuvenis optimae spei, Grűno medicus doctor, qui Uppsaliae Linnei, Bergmani, fratrisque mei institutionibus usus, Göttingae per dimidium annum communi mecum domo habitavit, seduloque apud nos litteris operam dedit. Huic in botanicis quoque haud parum versato, ut aliquam studii et benevolentiae significationem impertias, tanta fiducia rogo, ut potitum me iam esse voto meo apud me fere sentiam.

Quae vere praeterito semina tibi placuit mihi mittere, mature obtinui, multumque voluptatis per aestatem praeteritam mihi excitarunt. In hac, spero, summam gratiarum agendarum te qaesiturum. An autem sarcina, cui varia opuscula academica medica ex nostris mandaveram, ineunte aestate ad manus tuas pervenerit, nondum rescivi: fac igitur data occasione de hac re me certiorem; nam vereor fere, ne bibliopolarum oscitantia interciderit.

Vale, vir illustris, nec unquam desine me tuis accensere.

Göttingae, die 5. Octobris, anno 1780.

Signatura: nr. 22/75.

Proposuit Petrus Toth



Catherine Gauchon
Artiste peintre

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: